PL 119, col. 795
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
integritatem. Si qui vero illi communicare praesumpserint,
pari subjaceant excommunicatione constricti.
II.-- Quia Dominus Jesus Christus carne tantummodo passus est.
Veraciter quidem credendum est, et omnimodis
profitendum, quia Dominus noster Jesus Christus
Deus et Dei Filius passionem crucis tantummodo
secundum carnem sustinuit, deitate autem impassibilis
mansit, ut apostolica docet auctoritas, et
sanctorum Patrum luculentissime doctrina ostendit.
III.-- De his qui divinitatem passibilem dicunt.
Hi autem qui aiunt quia Redemptor noster Jesus
Christus et Dei Filius passionem crucis secundum
deitatem sustinuit, quoniam impium est et catholicis
mentibus exsecrabile anathema sint.
IV.-- De his qui dicunt quia in baptismate originale piaculum non omnibus dimittatur.
Omnibus enim qui dicunt quod hi qui sacrosancti
fonte baptismatis, credentes in Patrem, et Filium,
Sanctumque Spiritum, renaseuntur, non
aequaliter originali abluantur delicto, anathema sit.
V.-- Statuta concilii beatissimi Leonis IV papae inviolata permaneant.
Omnis enim qui a praesenti statuto concilio sacra
statuta venerandi concilii beatissimi Leonis praedecessoris
nostri IV praesulis violare tentaverit, ut post
discessum beatae memoriae sanctissimi Benedicti pontificis
antecessoris nostri actum recolimus, anathematis
vinculo innodamus.
VI.-- Ut electionem Romani pontificis nullus contradicere praesumat.
Si quis sacerdotibus seu primatibus, nobilibus,
seu cuncto clero ejus sanctae Romanae Ecclesiae
electionem Romani pontificis contradicere praesumpserit,
sicut in concilio beatissimi Stephani papae
statutum est, anathema sit.
VII.-- De his qui episcopum percutere praesumpserint.
De his autem qui episcopum percutere, verberare
aut caedere praesumpserint, ut anathematis subjaceant
periculo, sancimus, et inviolabili promulgatione
statuimus.
[(Anno 862.)] XV. EPISTOLA NICOLAI AD ADONEM ARCHIEP. VIENN. Pallium novo archiepiscopo mittit, ad quem Acta synodi a se Romae celebrati transmittit. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo
et sanctissimo ADONI Viennensi confratri
nostro archiepiscopo.
Sanctioni et institutioni canonicae obtemperantes,
vestrae dilectionis apices destinare curastis; quibus
cordi apostolico laetitiam dedimus, licet eisdem perlectis,
moerore affecti fuerimus, eo quod quatuor
synodos observantes, quintam, et sextam praetermiseritis.
Nam in petitione pallii vobis annuimus. Verumtamen