PL 119, col. 796

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

istiusmodi occasione nacta, non fuerat postulatio
vestra implenda, nisi recensita intentione
directae scripturae cognovissemus vos per omnia
tenere velle quod sancta dogmatizat Ecclesia. Ideoque
volumus, pariterque sanctitatem vestram rogamus, ut
sub omni celeritate dirigatis qualiter vos de ipsis
quinta et sexta synodis sentiatis. Gratia sancti Spiritus
adhortante atque adjuvante, in mense Martio
pro diversis Ecclesiae utilitatibus synodum Romae celebravimus.
Ubi etiam quaedam capitula statuimus,
ipsaque vestrae sanctitati custodienda, seu confratribus
vestris archiepiscopis per vos transmittenda direximus,
et suffraganeis vestris, ut hoc instruatis,
observare hortamur.
[(Anno 862.)] XVI. AD EUMDEM De divortio inter Lotharium regem et uxorem ejus Theutbergam, satisfaciens consultis Adonis. [Apud Mansi, ibid. ]

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo
et sanctissimo confratri nostro ADONI
archiepiscopo.
Quia sanctitatis vestrae pro statu sanctae Dei Ecclesiae
ferventius invigilare constantiam cernimus,
et contra delinquentium, imo praevaricatorum et
sanctarum legum violatorum, mores et actus per
zelum rectitudinis vos erectos consideramus, omnipotenti
Deo gratias agimus, et vestram sanctitatem,
ut in talibus illo adjuvante proficiat, ea auctoritate,
quae nobis per beatum Petrum principem apostolorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.