PL 119, col. 946

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

Psalmista nosset quamdam non bonorum multitudinem,
nequaquam Deo supplicando diceret: Disperge
illos in virtute tua [(Psal. LVIII)]
. Dispersio enim minorationem
facit, minoratio vero abolitionem generat.
Nolite ergo gloriari in multitudine, quia non multitudo
sed causa damnationem, vel justificationem
adducit. Neque enim Ignatium justiorem dixerimus
jam memorato David rege, et propheta Domini, qui
dicebat: Multiplicati sunt super capillos capitis mei,
qui oderunt me gratis [(Psal. XXXIX)]
. Sed quid de homine
dicimus, cum de Deo nimirum, ex cujus persona
haec Psalmista dicebat, in passione ipsius, sicut
Evangelium attestatur, tale quid nihilo minus agnoscamus?
Quod autem scripsistis vos idcirco quosdam nostrorum

adesse voluisse, quoniam dicebamur cum
expugnatoribus sacrarum imaginum concertare,
nova profecto adinventio est. Nam apud vos praesentia
est missorum nostrorum pro imaginibus sacris,
nec digne decertatum est, nec impugnatores earum
hactenus errare desierunt; sed sicuti usque ad illud
tempus apud vos super hac causa strepitus et blasphemiae
non cessarunt, ita et nunc ibidem profana
praedicantur et hucusque sacrilega pronuntiantur.
Unde apparet legatos nostros non causa pietatis a
vobis, sed crudelitatis argumento fuisse quaesitos.
Verum ad quid fuerint petiti, res ipsa declarat, videlicet,
sicut jam dictum est, ut quod de Ignatio judicandum
erat, et acceptum apud omnes, et fixum
semper maneret, ut pote quod tantae auctoritatis vicarii

judicassent. Nos enim nec saltem tenuis rumor
aspersit aliquando cum prava sapientibus sapere,
quanto minus concertare? Siquidem nusquam frigidus,
nusquam tepidus labor sanctorum apostolicae sedis
praesulum circa debitam sacrarum imaginum reverentiam
et competentem venerationem apparuit.
Nec defuerunt harum impugnatoribus decessorum
nostrorum certamina, qui hoc egerunt scriptis, hoc
diversis laboribus, hoc etiam suis increpationibus
apud mundi hujus principes, ut talis error eminus
pelleretur; quamvis dixeritis, non nostri eguisse vos
ad expugnandos haereticos pro eo quod jam fuerit
hujusmodi haeresis in Nicaea secundo convocata synodo,
et a magno Methodio deinde subversa, quasi
non et ipsi secundo in Nicaea collectae synodo apostolica

nostra sedes praesederit, et prima contra mala
sentientes spiritalem sagittam emiserit. Et rursum,
quasi non et venerandae memoriae Methodius in Graecia
persecutione fervente, hic apud beatum Petrum,
et apud nos, ubi olim Athanasius, ubi Paulus, ubi
plurimi cum illis, et praeter illos, ubi denique semper
catholicis subvenitur, consecuti sint requiem,
donec apprehenderet campum certaminis jam satiatus
lacte matris hujus omnium sanctae videlicet Romanae
Ecclesiae catholicum dogma defendere fuerit
eruditus. Et quasi non hinc auctoritatem praedicandi
sumpserit, nec hic infulis sacerdotalibus ditatus exstiterit,
ad extremum quasi non hinc constantiam
Petri, et omnia Pauli ad debellandos Iconomachos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.