PL 119, col. 979
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
[(Hebr. XI)]
.
Sic etiam scriptum est: Sicut corpus sine
spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua
est [(Jac. II)]
. Haec est lex Christiana, haec est, quam
quisque legitime custodiens omnino salvabitur.
II.
Ita diligere debet homo eum qui se suscipit ex
sacro fonte sicut patrem; quinimo quanto praestantior
est spiritus carne, quod illud spiritale est patrocinium,
et secundum Deum adoptio, tanto magis
spiritalis pater in omnibus est a spiritali filio diligendus.
Marcus enim evangelista Petri discipulus, et
ex sacro fuit ejus baptismate filius; quem nisi dilexisset
ut patrem, ei non in omnibus obedisset ut filius:
nulla vero inter eos et filios eorum consanguinitas
est, quoniam spiritus ea quae sanguinis sunt nescit: Caro enim,
secundum Apostolum, concupiscit adversus
spiritum: et spiritus adversus carnem; haec enim
invicem adversantur [(Gal. V)]
. Est tamen alia inter
eos gratuita et sancta communio, quae non est dicenda
consanguinitas, sed potius habenda spiritalis
proximitas. Unde inter eos non arbitramur esse
quodlibet posse conjugale connubium; quando quidem
nec inter eos qui natura, et eos qui adoptione
filii sunt, venerandae Romanae leges matrimonium
contrahi permittunt. Siquidem primus Institutionum
liber, cum de nuptiis loqueretur, inter caetera
[(Inst.
de nupt., § Ergo non)]
: Inter eas, inquit, personas,
quae parentum liberorumve locum inter se obtinent,
nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et
filiam, vel avum et neptem, vel matrem et filium,
vel aviam et nepotem, et usque ad infinitum: et si
tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas
nuptias contraxisse dicantur: et haec adeo sunt,
ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve
loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio
jungi. Itaque eam quae mihi per adoptionem
filia, aut neptis esse coeperit, non potero uxorem
ducere; et infra: Si quis per adoptionem soror esse
coeperit, quandiu quidem constat adoptio, sane inter
me et eam nuptiae consistere non possunt. Si ergo
inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio
jungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio
cessare, quos per coeleste sacramentum
regeneratio sancti Spiritus vincit? Longe igitur congruentius
filius patris mei, vel frater meus appellatur
is, quem gratia divina, quam quem humana
voluntas, ut filius ejus, vel frater meus esset, elegit;
prudentiusque ab alterna corporis commistione secernimur:
quoniam Spiritus sanctus sua nos charitate
coadunavit, quam si vel carnalis necessitudo,
vel invicem nos mutabile cujusdam corruptibilis
hominis arbitrium copulasset.
III.
Consuetudinem quam Graecos in nuptialibus
contuberniis habere dicitis, commemorare, prolixitatem
styli vitantes, carptim morem, quem sancta
Romana suscepit antiquitus, et hactenus in hujusmodi
conjunctionibus tenet Ecclesia, vobis monstrare
studebimus. Nostrates siquidem tam mares, quam
feminae, non ligaturam auream, vel argenteam, aut
ex quolibet metallo compositam, quando nuptilia