PL 12, col. 1139

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

vocitata, qui magicis vacans artibus multos fallebat,
dicens se esse virtutem quamdam Dei quae supra
omnes virtutes esset [(Act. VIII, 11)] . Quem Samaritani
quasi Patrem venerantur, et suae haereseos
institutorem pernitiose extollunt, multisque eum
laudibus praeferre nituntur. Qui baptizatus a beatis
Apostolis, recessit a fide eorum, sceleratamque et
pernitiosam haeresin seminavit, dicens se transformatum
putative, id est quasi umbram, et ita se
passum fuisse, cum non, inquit, pateretur. Qui et
audebat dicere mundum ab angelis factum: angelos
autem factos a quibusdam sensibus de coelo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.