PL 12, col. 1140

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

praeditis, eosque fefellisse genus hominum. Intellectum
autem quemdam alium asserit esse qui descendit
in mundum, salutis causa hominum, Helenam
illam, inquit, quae in Trojano bello a poetis
vanissimis edita nuntiatur. Et virtutes, inquit,
quae mundum fecerant, concupiscentia ductae illius
Helenae, seditionem movebant: ista enim dans, inquit,
concupiscentiam illis virtutibus, et in figura
feminae apparens, ascendere in coelum non poterat;
quia virtutes in coelo quae erant, non eam permittebant
ascendere: exspectabat autem virtutem aliam,
id est Magi ipsius Simonis praesentiam, quae eam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.