PL 12, col. 1187

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

illud quo Ecclesia catholica et apostolica celebrat
offerendo.
LXXV. ASCODROGITAE.
Alii sunt Ascodrogitae in Galatia, qui utrem
inflatum ponunt et cooperiunt in sua ecclesia, et circumeunt
eum insanientes potibus, et bacchantes
, sicut pagani Libero patri, insanis mentibus more
gentilium furentes, et non intelligentes quod ait
Salvator: utres novos sumendos, inque eos novum
vinum mittendum, non in veteres [(Matth. IX, 17)] .
Et quum suis caecitatibus properant inservire,
alieni modis omnibus Christianae salutis reperiuntur,
cum Apostolus dejiciat justificationem illam Judaicam
carnalemque vanitatem, Christi autem veram
et plenam confirmet scientiam dicens: Vetera transierunt,
et ecce nova omnia per Christum facta sunt
[(II Cor. V, 17)] .
De Lege enim et umbra dicebat Dominus,
et de suae gratiae plenitudine: duorumque
hominum, quod ait Apostolus: Primus homo de terra
terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.