PL 12, col. 1198

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

eos ut interficiantur ab illis: dicentes se desiderare
pati martyrium, et sub causa hac multi latrocinantur
interdum. Quidam autem ex his velut biothanati
moriuntur, sese dantes ad praecipitium, diversumque
subeunt calamitatis interitum; qui cum sine
causa perire ita properant, honestae mortis sustinent
detrimenta, et judicio Dei futuro se potius implicant,
quam solvunt.
LXXXVI. HAERESIS DE CIBO ET SPIRITU SANCTO.
Nec desunt, qui cum hominibus non sumunt
escas, praesumptione ducti inani, putantes se melius
quid facere: quia et Prophetae hoc, inquiunt,
faciebant [(III Reg. XIII, 9)] ignorantes diversam oeconomiam.
Christi Domini esse statutam hominibus. Hi
de Patre, et Filio bene sentiunt; de Spiritu autem

non recte accipiunt, creatum credentes esse et factum
sanctum Spiritum, non Deum, sicut Scripturae
nuntiant, et Ecclesia catholica praedicat.
LXXXVII. HAERESIS ALIA DE PASCHATE.
Alia est haeresis, quae asserit cum Judaeis debere
fieri Pascha. Isti in Galatia, et Syria, et Phrygia
commorantur, et Hierosolymis, et cum Judaeos
sequantur simili cum eis errore depereunt. Inque hoc
et suum Judaei confirmant mendacium, cum pervident
quosdam Christianos indoctos, legis eorum magis
sequi vanitatem, quam regulam catholicae veritatis,
et nihilominus illi cum istos concelebrant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.