PL 12, col. 949

Epistolae (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

portatus fuit usque ad Danielem) sic me judicavi ad
vos pervenisse, dum singulorum litteras accipio,
dumque sanctos amicos vestros et amorem in scriptis
vestris percurro.
II.
Miscebantur mihi cum gaudio lacrymae: et
avidus ad legendum animus occupatione lacrymarum
tenebatur. Et erant utraque necessaria, ut singuli
sensus in hoc complementum desiderii sua dilectionis
officia cuperent praevenire. Sic per dies in
occupatione hac vobiscum me famulari judicans,
praeteritos labores obliviscebar: ita enim undique
circumdabant me gaudia, hinc stabilem fidem, hinc
dilectionem, hinc fructum porrigentia; ut in tot et
tantis constitutus bonis, subito me, ut superius
dixi, non in exsilio, sed vobiscum esse judicarem.

Gaudeo itaque, fratres charissimi, de fide vestra:
gaudeo de salute quae fidem sequitur: gaudeo de
fructibus, quod non solum illic constituti, sed et
longe pergitis. Ut enim agricola arbori bonae inseruit
illi, quae fructuum causa non securim patitur,
non ignibus mancipatur; ita et nos vestrae sanctitati
non solum servitium secundum carnem volumus et
cupimus exhibere, sed animas nostras pro vestra
salute impendere. Extendistis, ut dixi, firmos cum
fructu ramos, et per tam longa terrarum spatia ad
me pertingere laborastis. Gaudeo agricola, et libens
vestri laboris poma decerpo, quia tantum facere
voluistis: nec solum ego, vel qui mecum sunt sanctissimi
nostri presbyteri et diaconi vel caeteri fratres,
sed et omnes qui desiderantes sumus. Replestis

enim, ut Apostolus beatissimus dicit [(Philem. 7,
20)] , viscera mea cum complestis mandata divina,
quae complere decebat Christianos in episcopum
vel ecclesiasticos viros, quos in exsilio fidei causa
nostis laborare. Complestis quae oportebat fratres
fratribus facere, et patri filios exhibere. Sed cum
nos secundum mandata divina, vobis volentes de
terrenis coelestes, de caducis stabiles, de fragilibus
sempiternos fructus facere; coepimus per necessitatem
patientes quotidie seminare. Gaudebant de
vestris fructibus pauperes: glorificabant Deum non
solum civitatis ipsius homines, sed et omnes: qui
autem videre potuerunt, quam mecum dilectionem
haberetis, ex ipsis fructibus videntes glorificabant
Deum, et omni nos honore cum vestra benedictione

nominabant.
III.
Videns hoc diabolus innocentium hostis, justitiae
inimicus, contrarius fidei, quia in hoc opere
benedicebatur Deus, inflammavit adversum nos
Ariomanitas suos, qui jam longo tempore suspirabant
non solum de hoc opere, sed et de sua infidelitate
ad quam nos persuadere non poterant, ut
exsisterent violenti; more hoc quo semper est usus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.