PL 12, col. 950

Epistolae (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

ut quos persuadere non poterat, vi et potestate terreret.
Congregavit itaque suorum multitudinem, qui
nos ad officinam infidelitatis suae rapiunt et eludunt:
et totam hanc potestatem traditam sibi ab imperatore
dicunt. His ergo multa dicentibus et de sua potestate
gloriantibus, in hoc illis ostendere volui,
quia nihil erant quae poterant, dum tacens ut carnificibus
corpus tradidi, quod Dominus dicebat posse
in persecutionibus tradi. Quam libero autem fuerim
animo, dum ab ipsis patior, et recludor, et per quatriduum
servor, et diversorum increpationes et persuasiones
audio: in hoc ostendi, quia nec unum
sermonem dixi. Addere voluerunt ad malitiam suam,
ut a me cessarent fratres, id est, presbyteri et diaconi;
sed et caeteros dicebant se esse prohibituros,

ne ad me accederent. Ego, ne ab infidelium manibus,
vel potius transgressorum (quod deterius est)
infidelium, ut Apostolus dicit, manducarem cibum,
libellum ad ipsos hoc more feci:
EXEMPLAR LIBELLI FACTI AD PATROPHILUM CUM SUIS.
Servus Dei Eusebius cum conservis suis qui mecum
fidei causa laborant, Patrophilo custodi cum
suis.
IV.
Qua me vi multorum et furore non solum
tractum per terram, sed interdum nudato corpore
supinum portastis de hoc hospitio quod mihi per
vestros et agentes in rebus dedistis, e quo numquam
nisi vestra violentia egressus sum; et Deus scit, et
civitas novit, nec vos hic et in futuro negare potestis.

Ideo Deo causam reservo, ut quemadmodum ipse
ordinaverit, finem possit accipere. Interim me hoc
decrevisse sciatis (ut ratio nunc et in futuro, et
hic possit stare), in hospitio quo me clausum tenetis,
in quo me post primam portationem retrudentes
crudelius, ausi fuistis inde eodem modo portare, et
in unam cellam rejicere, non panem manducaturum
neque aquam bibiturum, nisi ante singuli professi
fueritis, non solum verbo, sed et manu vos non
prohibituros, fratres meos qui mecum haec fidei
causa libenter patiuntur, de hospitio quo manent,
necessarias escas offerre nec eos qui me dignati fuerint
requirere. Oportuerat quidem exire de corpore,
ne tantum scelus quod contra jus divinum et publicum
commisistis, saepe scire volentibus cogerer dicere.

Sed ne quis de infidelibus vos in nobis crudeles
appellet, et ignorantes divina praecepta putet nos
confusionem potius vitare noluisse quam Domino
parere, ideo hoc voluisse praesumere: iterum dico
quod nisi professi et verbo et conscriptione fueritis,
eritis homicidae prohibendo.
V.
Novit hoc omnipotens Deus: novit et ejus
Unigenitus inenarrabiliter de ipso natus Filius, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.