PL 12, col. 951

Epistolae (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

salutis nostrae causa Deus sempiternae virtutis hominem
perfectum induit, pati voluit, morte triumphata
tertio die resurrexit, ad dexteram Patris sedet,
venturus judicare vivos et mortuos: novit et
Spiritus sanctus: testis est Ecclesia catholica, quae
sic confitetur: quia non ego in me reus ero, sed vos,
qui conservos meos necessaria ministraturos prohibere
voluistis. Et si hoc paraveritis, vos debere contemnere:
non quasi mortem timentem, sed ne post
excessum meum dicatis me voluntaria morte exire
voluisse et quamdam nobis nebulam accusationis
inveniatis: conventurum me scitote Ecclesias, quas
clausis interim litteris possim pertingere; conventurum
et Dei servos, ut in ipsis concurrentibus, orbis
terrarum, quid fides integra quae ab universis

catholicis episcopis comprobata est, ab Ariomanitis
patiatur quos ante damnavit, possit agnoscere. Item
subscripsi ego Eusebius episcopus.
Adjuro te qui has litteras legeris, per Patrem, Filium
et Spiritum sanctum, ut non supprimas, sed
alii legendas tradas.
VI.
Hi ergo vix quarta die ad hunc libellum mitigati,
jejunos ad hospitium in quo manseramus,
revertere nos compulerunt. Viderunt interea, quemadmodum
nos revertentes populi cum gaudio susceperunt.
Lucernis nostrum hospitium circumdederunt.
Coepimus annuente Domino iterum egentibus
ministrare. Non hoc sustinuit ipsorum inhumanitas,
et nostrum amorem in suum odium perdiderunt.
Vix fere viginti et quinque tolerare potuerunt dies.

Erumpunt denuo, et cum perdita multorum manu ad
nostrum hospitium veniunt armati fustibus, per
aliena claustra parietem rumpunt, et ad nos violenti
perveniunt. Iterum rapiunt, et in arctiore custodia
cum solo charissimo Tegrino presbytero recludunt.
Nostros quoque fratres, id est presbyteros et
diaconos omnes rapiunt et includunt. Post triduum
potestate sua per loca diversa in exsilium mittunt.
Alios fratres qui ad nos venerant visitandos, in carcere
publico mittunt, per plurimos dies reclusos tenent.
Advolantes iterum ad hospitium, omnia quae
aut in sumptu aut pauperibus fuerant comparata,
diruunt. Sed quia hoc publicum ipsorum facinus
ab omnibus civibus notabatur, argumento hoc usi
sunt, ut aliqua redderent leviora, et se nobis nostra

reddidisse jactarent. Sumptus vero apud se tenuerunt:
et post tantum scelus quaerebant, si fieri possit,
sic negare, ut nullum de meis ad me venire permitterent,
qui escas corpori necessarias afferret. Vix
sexta die, clamantibus sibi diversis, unum venire
permiserunt. Quantum ad se fuit, ostenderunt homicidae
animos; quem primum, ne a malignitate cessarent,
quarta die dimiserunt. Postmodum sexta vix,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.