PL 12, col. 952
Epistolae (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
deficientibus nobis, olim cum victu venire permiserunt.
Haec itaque sunt Ariomanitarum opera.
VII.
Videte, sanctissimi fratres, si non est persecutio,
dum haec patimur qui fidem catholicam custodimus:
et altius cogitate, num valde etiam deterior
sit quam illa, quae fiebat per hos qui idolis serviebant.
Illi mittebant in carcerem, non tamen prohibebant
ad se venire suos. Quantum ergo satanas
Ecclesias vulneraverit per Ariomanitarum crudelitatem!
In custodia publica mittunt, qui liberare debent.
Violentiam faciunt, qui ut patiantur justitiae
causa discunt. Aliena diripiunt, qui sua direpta ne
repetant, de divina lege docentur. Praetereo quanta
illos invasit crudelitas, dum facultatibus temporalibus
gaudent. In carcere latronibus clausis a quaestionariis
vel a judicibus non denegatur facultas
videndi suos: a nobis et nostri prohibentur: et
devoti fratres ne veniant, non solum ab hospitio
arcentur quo tenemur, sed ne adeant carcerem,
comminatione terrentur. Sic cunctos subjugaverunt,
ut manifestissime agnoverim. Ab episcopis incipiam:
dum honorem quidam timent amittere, ipsos
fidem perdidisse; dumque facultates terrenas et immunitates
nolunt perdere, coelestes thesauros et veram
securitatem nullam judicasse. Sic quoque ducti
caeteri, dum episcopos haec timentes perdere vident,
amare coeperunt quae semper habere non possunt.
VIII.
Sic Ariomanitae divites terrent, dum his
proscriptionem minantur: sic pauperes, dum potestatem
in carcere recludendi habent. Et quanta insania
est! In loco quo tenemur, non solum viros qui
nobis serviunt in carcerem mittunt, sed et puellas
sanctimoniales sine ullo divino timore in custodia
publica recludunt. Sed ut gavisi non sunt seniores
mali, qui pudicitiam Susannae violare quaerebant;
ita nec hi gaudebunt semper, qui Ecclesiam persecutione
varia et depressione nimia suae infidelitati
conantur subjicere. Dixit enim sanctus Daniel ad
illos: Sic timentes filiae Israel concumbebant vobiscum [(Dan. XIII, 57)]
.
Sed recedat, sanctissimi, humanus
timor a vestris animis, cum habeatis Domini
consolationem, qui dicit: Nolite timere illos qui corpus
occidunt, animam autem occidere non possunt [(Matth. X, 18)]
.
Tempus est probationis: tempus
est, ut probati innotescant manifesti. Ideo acceperunt
humanum adjutorium, quia divinum non habent:
quod si haberent, numquam potestate terrena
innocentium sibi animas subjugarent.
IX.
Multa de illorum malis, quibus non solus ego,
seu plurimi deprimimur, debueramus scribere; sed
ne possemus hoc facere, et ipsorum crudelitatem
litteris intimare, arctissima custodia servamur ab
ipsis. Ideo ad nos, et alii nostri et amici prohibentur