PL 12, col. 955

De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne

Professionem Arianam,
quae hic in quinto libro exstat, reperiuntur plura inedita, inter quae, ut jam dixi,
memorat suum librum de optimo genere interpretandi sacram Scripturam. Num vero hoc opus a S. Eusebio
conscriptum sit a multis sapientissimis viris dubitatum fuit, inter quos non est omittendus cl. F. Joannes
Baptista Audifredi ex Ordine Praed. Casanatensis bibliothecae praefectus, qui cum eum rogavissem, jam
ab anno 1771, ut sua pervigili cura perscrutaretur in Vaticana hunc codicem, mihi sua epistola de die 29 novembris
1776, responsum dedit in codice sign. 1319, p. 253, exstare opus . . . S. Eusebii episcopi incipit liber
de Unitate Trinitatis. Initium operis hisce verbis incipit: Tu unus Pater, et Filius, et S. Spiritus, qui unitatem,
deitatem nobis declarasti, etc., explicit quatuor libris. Liber ultimus finit his verbis: Unita est eorum
operatio in factura, et sequitur immediate: Explicit liber quartus. Incipit liber de professione Catholica, et
immediate alter liber De professione impia Arianorum qui finit hisce verbis: Si aures surdae sunt caeterorum,
etc., in qua sua epistola non dubitavit affirmare Faustini presbyteri non esse, sed potius S. Eusebii.
Quinimmo in alia sua epistola de die 13 junii 1778 epistolam, seu libellum de Canonibus Evangeliorum,
qui legitur in pluribus editionibus S. Scripturae, esse ejusdem auctoris affirmavit, etiamsi pluribus S.
Scripturae editionibus Graece tantum haec legatur: tandem observavit in editione Orthodoxographorum
hanc epistolam exstare Graece et Latine scriptam ex veteri versione Latina, et in linguam Latinam in
tomo VI Bibliothecae Grecae Fabricii, quae quidem omnia maturiori consilio tractanda erunt, ut veritas
oriatur. Nam etiamsi hisce observationibus perpensis exemplar Taurinensis Congregationis S. Philippi
Nerii reperissem conforme quoad substantiam, cum tamen siluisset, num codex ille Vaticanae Bibliothecae
sit in membrana conscriptus necne, siluisset characterum formam, et codicis aetatem reticuisset, mihi
visum hic fuit utendum non esse hujusce operis auctoritate, ad ostendendam doctrinae unitatem S. Eusebii
adversus Arianos in hac confessione a nobis edenda, neque etiam opportunum edere ea omnia, quae inedita
reperta sunt in hoc opere Faustino attributo. Quanti sit facienda confessio fidei hujus nostri S. doctoris
Eusebii, lectorem remitto ad praefatiunculam appositam ante textum, et ad parva commentaria super
ipsam confessionem facta, in quibus certa et evidentiora argumenta habentur de vero auctore hujusce
symboli, deque vera suae fidei professione, et catholico dogmate, ita ut lectorem a consilio, et sententia
mea discessurum non credo hisce omnibus perpensis. Nam in illis quam consona sit doctrina S. Eusebii
illae S. Athanasii Alexandriae, reliquorum sanctorum Patrum, probatum est. Quas vero peculiares sententias
protulerit S. Eusebius et conformes sacrae Scripturae, antiquis Patribus, et conciliis demonstratum in
illis fuit. Hisce sic editis habebit lector nova argumenta ad Arianorum haeresim confutanda, novas circumstantias
ad illustrandam historiam illius temporis.
DISQUISITIO PRAEVIA DE EUSEBII VERCELLENSIS FIDEI EXPOSITIONE, SEU DE AUCTORE HUJUS SYMBOLI.
Acriter jam a multis clarissimis viris disputatum
fuit de symbolo Quicumque, aliis S. Athanasio vindicantibus
illud, aliis Anastasio Sinaitae, multis ab
auctore Latino adornatum fuisse pugnantibus, nonnullis
a Gallico scriptore confectum contendentibus,
ex quibus Vigilium Tapsitanum multi contendunt
auctorem, alii Vincentium Lirinensem; et suas sententias
fulciunt ostendendo in illo symbolo damnatas
haereses Eutychetis, et Nestorii post obitum S. Athanasii
exortas. At quid inde si quis diceret sanctos Patres
praeoccupasse, et praecavisse has haereses, ut
jam observatum est ab historicis, penes plures S.
Patres antiquiores? Tunc nullius momenti essent hae
rationes. Quod autem alicujus negotii a pluribus
Theologis judicatum fuit, illud esse dicam, quod
auctoritate illius symboli nequaquam Latini usi sunt
ad demonstrandam adversus Graecos schismaticos
originem illam Spiritus sancti a Filio, seu processionem,
ut docent Theologi. Cui rationi facile quisquam
opponere posset S. Basilium Magnum, et Didymum
Alexandrinum hanc processionem agnovisse, et tradidisse,
quorum auctoritates contra Graecos fuerunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.