PL 12, col. 956
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
relatae a Theologis. Hos autem Patres aetate S. Athanasii,
et S. Eusebii Vercellensis episcopi fuisse nemo
inficiatur: adeoque necesse non fuit omnes Patres,
et scripta eorum illis objicere, et maxime forsan
quae in omnium ore versabantur, ut probetur,
quae traditione dabantur, auctoritate Patrum roborata
fuisse. Nam, etsi ex his, qui pro supra enarratis
auctoribus pugnant, pauci sint, qui pro S. Eusebio
Vercellensi scripserint, et sententiam hanc tamquam
communem retulerint: scimus tamen antiquissimo
tempore symbolum illud in Ecclesia Vercellensi
recitari consuevisse, et traditionem illius Ecclesiae
nos edocere hoc symbolum Latine scriptum fuisse
Alexandriae praesentibus SS. Athanasio, et Asterio,
et S. Eusebio laudato, et cum actis illic celebratis
Latine redditis ab eodem oblatis summo pontifici Liberio.
Omnes scriptores de Ecclesia Vercellensi tradunt
in ritu Eusebiano, et in horis canonicis antiquitus
praescriptam fuisse recitationem hujusce symboli,
et festum celebrari de sanctissima Trinitate,
ex quo ritu Alcuinus Flaccus tempore Caroli Magni,
ut novitiis sacerdotibus traderet facilem methodum