PL 12, col. 957
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
celebrandi sacrum, Missam de sanctissima Trinitate
in Ecclesia Vercellensi recitari pluries consuetam,
diebus dominicis praescripsit (ne dicam alium Alcuinum
episcopum Vercellensem hac ipsa tempestate Ecclesiam
illam administrantem) donec facili modo
possent illi scerdotes novitii ediscere usum aliorum
plurimorum codicum. Cui opinioni robur quam maximum
affert epistola synodica missa ab Athanasio
ad Antiochenos, circa finem haec habens: Haec quidem
nos tum quia nefas est quicquam ultra Nicaenum
concilium requirere, aut contentiosas sententias recipere,
tum vel ob pacem solum, et ne qui recte sentiunt
pro rejectis habeantur ad istum modum censuimus, et
eorum CONFESSIONEM qualis fuerit, nos, qui relicti sumus
Alexandriae, paucis indicavimus; idque in commune
una cum reliquis comministris sacrorum Asterio
et Eusebio. Nam reliqui ex nostris quisquam ad suas
provincias abierunt. Vos rursus in commune, ubi soletis
conventus agere, ista videbitis pervulgari, eoque omnes
evocate. Aequum est enim ut in eo loco primum
epistola recitetur, etc. Ergo ex hac auctoritate et confessione
S. Eusebii et Asterii indicata Antiochenis ab
Athanasio probatur, et suum symbolum cum epistola.
Quaenam fuerunt illae confessiones, seu symbola
nobis incompertum est, num symbolum Quicumque,
vel haec confessio, quam typis mandamus. De primo
contendunt scriptores inter se, ut observatum superius
fuit. Altera vero, de qua quaestionem instituimus
confessio haec est, quam sine auctoris nomine
tribus in foliis maximis conscriptam saeculo IX, ut
characteris forma nobis indicare videtur, quae quidem
tribus foliis membranaceis inter alia, quae ad
monasterium SS. Michaelis et Januarii M. de Lucedio
dioecesis Vercellensis pertinebant relata sunt,
exscribi curavimus. Parum quidem differunt inter
se symbolum Quicumque, et haec confessio, si de
stylo loquimur, tamen in multis sunt dissimilia, et
hanc antiquiorem illo crederem. Si vero consideremus,
hypostasis dogma eisdem Graecis verbis illud explicat,
quibus S. Athanasius in sua epistola synodica
jam laudata, adeoque ὁμοούσιον, οὐσίας leguntur in
hoc symbolo ad explicandam Filii, et Patris substantiam
unam, eamdemque esse, et loquendo S. Eusebius
de hypostasibus in sua confessione facta in synodo
Alexandrina, et relata in fine ejusdem epistolae
jam laudatae ad Antiochenos ait: Quantum attinet ad
hypostases, fateor me quoque idem sentire, neque in id
solum calculum meum addo, sed etiam incarnationem
Salvatoris nostri consentio, eum videlicet, cum Filius
Dei esset, hominem esse factum, et excepto peccata omnia,
quae veteris erant nostrae humanitatis assumpsisse.
Idque prout habet epistolae argumentum meis suffragiis
confirmo.
Quid ergo clarius habere desideramus, tum ex
S. Athanasio, tum ex ipsomet S. Eusebio approbante
ea omnia, quae S. Athanasius scripsit. Quinimmo ex
S. Hieronymo edocti sumus S. Eusebium Vercellensem
antistitem Origenis commentarios in Davidis
psalmos de Graeco in Latinum transtulisse, ejusque