PL 12, col. 959
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
1.
Confitemur, et credimus sanctam, atque individuam
Trinitatem Patrem, et Filium, et Spiritum
sanctum unum Dominum naturaliter esse unius substantiae,
unius naturae, unius quoque majestatis, atque
virtutis; et Patrem quidem non factum, non creatum,
non genitum profitemur. Ipse enim a nullo originem
duxit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus
sanctus processionem accepit. Fons ergo, et origo
ipse est totius Divinitatis, ipse quoque Pater essentiae
suae, qui de ineffabili substantia filium ineffabiliter
genuit, nec tamen aliud, quam quod ipse est, genuit;
Deus Deum, lux lucem.
II.
Ab ipso ergo est omnis paternitas in coelo, et
in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio
ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur.
Quia nec Pater sine Filio, nec Filius aliquando
exstitit sine Patre, et tamen non sicut Filius de Patre,
ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius
a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de
Patre. Pater autem Deus, sed non de Filio. Pater
quidem Filii, non Deus de Filio. Ille autem Filius
Patris, et Deus de Patre, aequalis tamen per omnia