PL 12, col. 960
De Trinitate confessio (Eusebius Vercellensis), J. P. Migne
Filius Deo Patri, quia non esse coepit aliquando, nec
desiit . . . Filius unius cum Patre substantiae creditur,
sic quod et homousion Patri dicitur, hoc est ejusdem
cum Patre substantiae: OMO enim Graece unum,
USIA vero substantia dicitur, quod utrumque conjunctum
sonat unam substantiam. Non enim de nihilo,
neque de alia substantia, sed de Patris utero, id est,
de Substantia ejusdem Filius genitus, vel naturae
credendus est.
III.
Sempiternus ergo Pater, sempiternus et Filius;
quod si Pater semper fuit, semper habuit Filium, cui
Pater esset, et ob hoc Filium de Patre natum sine
initio confitemur. Nec eumdem Filium Dei pro eo,
quod de Patre sit genitus dissectae naturae portiunculam
nominamus. Sed perfectum Patrem, perfectum
Filium sine diminutione, sine dissectione genuisse
asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem
Filium non habere. Hic etiam Filius Dei natura est
Filius, non adoptione, quem Deus Pater nec voluntate,
nec necessitate genuisse credendus est, quia
nulla in Deo necessitas capit, nec voluntas sapientiam
praevenit.