PL 120, col. 32
Privilegium monasterii Corbeiensis (Auctores varii), J. P. Migne · Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
Erluinus, gratia Dei Constantiae episcopus, hoc
privilegium consensi.
Ludovicus, monasterii pretiosissimorum martyrum
Christi, Dionysii ac sociorum ejus abbas, privilegium
hoc relegi, ratumque decernens subscripsi.
Radbertus ipsius monasterii abbas privilegium

intelligam, ab hac gratia minime credidi cohibendum,
praesertim cum eumdem evangelistam legam
apud Aethiopes praedicasse, gratiamque Spiritus
sancti evangelizandi officio perfudisse; ut, qui erant
fuligine peccati pice pressius denigrati, formarentur
ipsius exemplo ad gratiam, qua coelitus iste de publicano
evangelista est effectus. Unde, quaeso, nemo
mihi succenseat, si tandem, Dei confisus gratia,
elegi solertiam, quam in me coelestis Providentia
eruditionis sale condivit, Domino dedicare, quam
inanis vitae otio, praetermisso studio, torpere. Quia,
etsi non multis, 3 mihimet tamen meisque profuturum
credidi, ut istuc interdum animum transponerem,
et fugaces doctrinarum sensus longo labore
quaesitos litteris alligarem; quatenus per hoc essem
ad cogitandum instructior, et ad disserendum paratior.
Unde mecum omnes pariter ad fontem veniae
currant, etsi non ferant pretium; absque ulla commutatione
vinum et lac gratis percipiant. Mecum, si
placet, hunc publicanum adeant, mecum fluenta illius
bibant; quoniam melius est hujus mysticam sectari
doctrinam, licet stylo reseratam subulco, quam si
per Elysios campos flores colligerent, et fonte Tantali
fluctus indesinenter aureos lambendo potarent.
Et si forte hinc alii uberiores ducant rivos, divitiarumque
fercula parent, saltem nec reor dedignari
nostros ne velint percipere purissimos haustus, qui
vocem doctrinae quam saepe ex jussu patris libenter
audiunt in loquendo. Imo quia non aliis scribere delegi,
quam quorum studia in talibus vigent, devotio
fervet, charitas ad percipiendum quae sanae doctrinae
sunt, invitat. Segnes vero et livore pium opus male
carpentes, hinc inde quasi pestes secerno; saltem
duntaxat ut meis proficiam, qui me in divinis studi
provexerunt, benevolentia ferventes. Quod si quispiam
e contra invidorum opponere tentaverit, moderno