PL 120, col. 34

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

non dico in doctrina verum et in vita, gaudeo. Ut,
dum aliis exhortationis gratia, profunda eloquiorum
Dei mysteria pandendo, penetro, si quando infirmitatis
humanae vitiis propulsor, verbis propriae assertionis
praemonitus, ipse me reprehendam. Sed et
sequaces recentioribus institutis, ad praecipua Scripturarum
opera instantius meditanda, incitari non
ambigo. At forte quos disciplina 5 Christi eminentior
illustrat, scientia pollentibus altiori, haec superflua
videbitur et prolixa explanatio. Praesertim cum
sanctus Hilarius, praecipuus fidei disputator, et beatus
Hieronymus, divinae legis interpres ac magister
egregius, non nisi parvis ac si materiarum commentis
hujus Evangelii fluenta voluerint reserare. Quibus
interea non ego, sed ipse Hieronymus de se melius

loquatur, ob quod quatuor interim libellis immensam
loquendi materiam et paucis astrixerit sensibus.
Dicit enim ita (Prooemio in Matthaeum): « Miror,
Eusebi dilectissime, cur, Romam subito navigaturus,
hanc tibi a me quasi sitarciam dari volueris, ut Matthaeum
breviter exponens, verbis stringerem, sensibus
dilatarem. Si meminisses, inquit, responsionis meae,
nunquam in paucis diebus rem annorum peteres. »
Ecce praecipuus virorum quantum hujus operis judicaverit
negotium. Sed nunquid putas, inquam, quod
in duabus, imminente jam Pascha, hebdomadibus,
potuerit arcana omnia istius Evangelii rimari, et officio
scriptoris cuncta diligenti studio explanare?
Quippe quod idem multis approbat indiciis fuisse
impossibile. Idcirco repromittit se quod reliquum est

impleturum: ut sciri queat, sicut ipse ait, quantum
sit inter subulcam dictandi audaciam, et elucubratam
scribendi diligentiam. De caetero velim perpendant
nostri, quantos et quales Graecorum facundia in
hoc eodem opere habeat tractatores; et tunc potuerint
dignoscere, quibus Latina paupertas egeat documentis,
quia profecto in manus nostras vix perpauca
priorum venerunt commenta. Licet Fortunatianum
et Victorinum in eo opuscula edidisse dicatur, quos
necdum invenire potuimus. Idcirco talibus et hujuscemodi
causis ad haec appulsus, feci non invitus,
consensu Patris, ut prodessem multis, et seniorum,
ut praemisi, suasionibus excitatus, sed et praefati
doctoris Hieronymi voto majoris disputationibus ad
prolixiora inductus, parvi petentibus, volens ejus

officio promissa pietatis implere; ut, sicut ille jam
remuneratur votorum obsequiis, ita demum ego suis
intercessionibus merear indulgentiarum beneficio refoveri:
necnon publicanus cum Domino in hoc convivio
beati Matthaei saltem ultimus epulari, et contra
quosque ejus meritis defensari. Nimirum qui, pro
subulca tanti viri dictandi audacia, volui elucubratam,
quam promiserat, saltem furtivis horis, quia
sub hac disciplina aliter non vacat, 6 scribendi persolvere
diligentiam. Non quod idoneus sim forte, quod
ille incomparabili divinarum litterarum scientia suo
sudore complesset, ut promiserat; sed elegi ex omnibus,
unde illius vota sequens opus formarem. Nec
ideo profecto compilator veterum appellandus, quando,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.