PL 120, col. 39
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
Evangelium recte dicatur. Evangelium quippe septem
principaliter modis dicitur, quia de Christo nobis
primum bonum incarnationem nuntiat. Secundum
autem, quod ipsum, ut nostrum sanctificaret baptisma,
baptizatum monstrat. Tertium vero, eum pro
nobis passum manifeste declarat. Quartum, quod
sepultus sit, infernum adiens jura confregerit inimici.
Porro quintum nobis bonum praedicat, quod
tertia die ab 11 inferis victor ascendit; ac deinde,
ad confirmandam fidem apostolorum, per quadraginta
dies in terra conversatus ostenditur. Sextum
namque, quod quadragesimo die coram discipulis
secundum carnem coelos petiit, et quinquagesimo
post resurrectionem Spiritum sanctum de coelis
ante promissum clementer effudit. Septimum vero
nobis bonum adhuc denuntiat et promittit, illud
scilicet, quando venturus ad Judicium redditurus
est unicuique prout gessit. Dicturus est enim sanctis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi
[(Matth.
XXV, 34)]
. Ex his ergo conjicimus quod haec sunt
septem illa sigilla, quibus in Apocalypsi liber signatus
monstratur [(Apoc. V, 1)] ; in quo profecto libro
quaecunque sunt impleta in Christo, mystice scripta
fuisse probamus. Unde duobus in via de se loquentibus
exprobrat dicens: O tardi corde ad credendum
in omnibus quae locutae sunt Scripturae! Et incipiens
a Moyse et prophetis, interpretabatur illis omnia in
omnibus Scripturis quae scripta erant de eo [(Luc. XXIV,
25)]
. Interpretabatur autem non aliud quam Evangelium,
id est, seipsum quem exponebat; quod quidem
jam olim Deus promiserat in Scripturis sanctis de
Filio suo, qui factus est ex semine David secundum
carnem. Nemo igitur recte potest ambigere, in Christo
septem illa sigilla esse soluta, quoniam divinitus
responsum est: Ecce leo de tribu Juda, radix David
aperire librum, et solvere septem signacula ejus [(Apoc.
V, 5)]
. Quae signacula manifeste tunc soluta fuisse
probantur, cum omnia haec mysteria in Christo sunt
adimpleta. Quippe et in eisdem sigillis septem dona
sancti Spiritus omnibus sunt revelata. Nam in eo
quod nasci secundum carnem voluit, quid aliud quam
sapientia Dei Patris tunc primum in terris se innotuit?
Antea vero semper absconditus fuit, de quo
propheta dicit: Tu es Deus absconditus, et nesciebamus
te [(Isa. XLV, 15)]
. Unde, cum se nascendo manifestius
mundo infulsit, quid aliud quam tunc primum
sigillum solvit? Ac perinde quod dudum mundus
nescivit, donum sapientiae credendo percepit.
Cum autem perventum est ad baptisma, quasi secundum
salutis nostrae sigillum solvit; in quo nobis
spiritum intelligentiae, coelos reserando, dignanter
patefecit. Quia altissimum est intelligere quod fuimus,
et modo gratia Redemptoris quod facti sumus.
Necnon et illud, quod vox Patris manifestando Filium
desuper intonuit: Quia hic est Filius meus dilectus,
in quo mihi 12 complacui: ipsum audite [(Matth.
III, 17, et XVII, 5)]
. Sed et Spiritus sanctus in specie
columbae, inibi (quod nondum aperte praedicatum