PL 120, col. 40

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

fuerat), quod Deus Trinitas esset, luce clarius designavit;
ex quo profecto intelligimus mysterium
quod saeculis et generationibus necdum fuerat declaratum.
Sequitur interea passio Salvatoris, per
quam patefactum est consilium quod nec angelis
erat creditum, nec in terris penitus demonstratum. Quod si cognovissent,
inquit Apostolus, nunquam Dominum
gloriae crucifixissent [(I Cor. II, 8)]
. Unde et
per Isaiam, idem magni consilii angelus nuncupatur.
Quo profecto liquet, in aeterno suo consilio hoc
mysterii sacramentum semper fuisse absconditum,
quod novissimis temporibus omnibus est declaratum.
Caeterum consilii nostri summa ex hoc colligitur,
ut mortui saeculo commoriamur Christo, si quo
modo ei convivere possimus qui ex mortuis resurrexit.

At vero quod sepultus ad infernos descendit,
quid aliud quam virtus fortitudinis fuit? De quo
Psalmista quasi ex praeconio coelestium angelorum
canit: Tollite, inquit, portas principes vestras, et
elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae [(Psal. XXIII, 7)]
.
Quibus respondentes adversariae
potestates, dixerunt: Et quis est iste Rex gloriae? Tum
sancti angeli: Dominus, inquiunt, fortis et potens, Dominus
potens in praelio. Verum, quod nisi primum alligasset
fortem, et arma ipsius auferret, nunquam spolia
ejus suo jure distribuens Ecclesiae potenter diceret,
quod portae inferni adversus eam non praevaleant [(Matth. XVI, 73)] .
Unde suis militibus adhuc de coelo
clamat dicens: Confidite, ego vici mundum [(Joan. XVI,
33)]
. Ac si dicat: Fortes estote contra omnia adversantia,

quia in mea fortitudine vestra profecto erit victoria.
Spiritum ergo nobis scientiae in quinto suae revelationis
sigillo nimirum tunc aperuit, cum idem victor
ab inferis resurgens, et spem nobis resurgendi solidius
confirmavit; pro quo Apostolus dilecto filio
monens ait: Memento Jesum Christum a mortuis resurrexisse
ex semine David, secundum Evangelium
meum [(II Tim. II, 8)]
. Magnum igitur est scire sacramentum
resurrectionis, in qua Christi in nobis charitas
confirmatur. Unde idem Apostolus scire nos
desiderat supereminentem charitatem Christi [(Ephes.
III, 19)] . Ergo et cum sextum sigillum, videlicet ascensionem
suam, nobis in carne exhibuit, liquido juxta
pietatis suae mysterium, tunc viam nobis coelestem
patefecit, et magnum sacramentum reconciliationis

ostendit: ut, qui digni infra terrenum paradisum 13
non fuimus diutius permanere, uniti in corpore ejus
ad coelestia in melius reformati transferamur. Ad
ultimum vero Spiritus timoris manifestatur, quando
ad judicium venturus repromittitur. Et ideo interea,
dum vivimus, sub metu ac tremore versemur. Unde
Salomon in fine libri sui ait, dicens: Deum time, et
mandata ejus observa; hoc est, inquit, omnis homo [(Eccle. XII, 13)]
.
Hinc David ait: Timor Domini
sanctus, permanens in saeculum saeculi [(Psal. XVIII,
10)]
. His ergo septem in Christo reseratis coelestium
sacramentorum mysteriis, illud Isaiae vaticinium
adimpletur, ubi ait: Et requiescet super eum Spiritus
Domini, spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.