PL 120, col. 41
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et
replebit eum Spiritus timoris Domini [(Isa. XI, 2)]
. Cur
ergo, inquam, unus Spiritus super eum requievisse
dicitur, cum in septem spiritibus continuo subdistinguitur?
nisi ut ostenderet gratiam, quae simul
ei inerat, omnia adimplendo, nobis per intervalla
distribuisse? Unde et Joannes in Apocalypsi sua [(Apoc. V, 6)]
introducit Agnum stantem tanquam
occisum, habentem cornua septem, in quibus mortem
devicit, et oculos septem, qui sunt septem Spiritus
Dei missi in omnem terram: Quid enim est
Agnum, in medio throni et animalium ac seniorum,
septem cornua septemque oculos habere, nisi septenaria
Spiritus sancti operatione ubique per orbem
in sua Christum Ecclesia, morte divicta, regnare?
His quippe septem cornibus, virtute Spiritus sancti,
Ecclesia in regni fortitudinem sublimata, omnia peccatorum
cornua confringit; istis siquidem oculis
illuminata, signis et virtutibus illustratur. Eisdem
sane columnis domus, quam sibi Sapientiam aedificasse
legimus, fulcitur ac firmatur. Quae domus
sancta Dei Ecclesia fore probatur, quam sibi Christus,
Dei virtus, ac Dei sapientia Patris, isto septenario
virtutum opere dedicavit. Ista sunt autem
septem lucentia candelabra coram Domino; quia
nimirum in Christo, ad illuminationem et redemptionem
nostram, fuerunt haec impleta: et modo cum
universo suo opere jugiter coram Deo Patre idem
interpellat pro nobis. Unde et hi septem spiritus
coram Dominatore dicuntur assistere: quoniam
quidquid est illud quod nos sumus, hoc totum in
illius operatione consistit, qui, pro nobis immolatus,
quotidie coram oculis divinae majestatis offertur.
In hac igitur sapientia Dei Patris mundum cum sua
discimus calcare sapientia; quoniam 14 stulta mundi
elegit Deus, ut, fortia quaeque calcantes, agamus
qualiter coram Deo sapientes inveniamur. Porro tali
intellectu si quid est quod percipimus, omnino intelligimus
ut renati in Christo ad vocem Patris desuper
intonantem obtemperemus, Hic est, inquit, Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui; ipsum
audite
[(Matth. XVII, 5)]
. Hujuscemodi, inquam, vox
nusquam audita est, nisi super unigenitum Filium
Dei. Idcirco mandatis ejus obtemperemus, si quo
modo possimus dicere cum Propheta: A mandatis
tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis [(Psal. CXVIII, 103)]
.
Consilium autem nostrum salutare
ac unicum est, ut Christo commoriamur;
quia si compatimur, et conregnabimus. Caeterum
fortitudo nostra quae esse poterit, nisi ejus victoria?
manifeste cum Apostolus clamet: Quod neque volentis,
neque currentis, sed miserentis sit Dei [(Rom. IX,
16)]
. Hinc et Propheta dicit: Dominus fortitudo plebis
suae [(Ps. XXVII, 11)]
. Deinde magnum est pietatis
xenium, quod jam coelos uniti in Christi corpore penetrare
speramus. Ultimum vero timoris spiritum
tunc recte percipimus, si, juxta Petri vocem, cum
timore ac tremore nostram denique salutem operamur.
Isti sunt igitur spiritus in septem filiis Job