PL 120, col. 42

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

mystice praesignati, ejus scilicet qui, pro nobis
clementer passus, doluit. Singuli ergo isti, in domibus
suis secundum dierum transcursum convivia
celebrantes, mittunt et vocant tres sorores
suas. Quia nimirum fides, spes ac charitas in nullo
alio recte epulantur convivio, nisi ubi haec septem
dona Spiritus sancti pariter in Christo dignissime
participantur. Alioquin vacua est fides nostra, et vacua
spe extollimur, si nescio ex quo altero, vel
forte quasi ex nobis inaniter gloriamur: quia de se
quisque dum inflatur, nescio quid sibi aliud repromittens,
alienus a regni consortio velut palea ventilatur.
Sed quia, dum ista explicare volumus, nostris
involvimur verbis, quomodo celatum sit saeculis
ac generationibus mysterium, quod nobis nunc in

tempore revelatur. Nunquid igitur aut supernae patriae
angelicis spiritibus, aut sanctis hominibus, sive
in carne viventibus sive defunctis, ventura Redemptoris
dispensatio latuit, ut eam saltem a longe spiritalibus
oculis respicere non possent? Quis hoc
dixerit? cum Isaias tanquam in praesenti posito, dicat: Quare rubrum est indumentum tuum?
[(Isa. LXIII, 2.)]
Ac si diceret, quid est quod in carne mori voluisti?
cum nullum de carne peccatum traxisti? 15 cui ille
respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non
est vir mecum. Solus utique torcular calcavit, quia
solus mortem, quam pettulit, superavit. Unde et
Joannes angelum se vidisse testatur fortem, praedicantem
voce magna: Quis est dignus aperire librum,
et solvere septem signacula ejus? Ubi continuo subinfertur:
Et nemo poterat neque in coelo neque in terra,
neque subtus terram, aperire librum, neque respicere
illum
[(Apoc. V, 2, 3)]
. Id est, nemo in coelo; quia neque
angelus humanae salutis dispensationem perficere
poterat. Hinc Isaias ait, non angelus, non legatus,
sed ipse Dominus salvos faciet eos. Nemo in
terra; quia neque homo vivens in corpore, eo quod
homo redimendus solius Dei creatoris egebat auxilio.
Neque subtus terram; quoniam nec anima exuta
corpore. Si enim homo vivens in corpore, qui utique
potest tanquam victima mori, hoc implere non
poterat; quanto minus anima, quae sine corpore
mori essentialiter jam non potest? Sed quid est
quod dicit: Quia nemo poterat respicere illum? Nunquid
non ipse conspexerat qui paulo ante fassus est,
Quia vidi librum in dextera sedentis in throno, scriptum
intus et foris?
Ubi quaeso erat? An forte neque
in coelo, neque in terra, neque subtus terram erat,
quando eum vidit? Unde profecto mihi videtur respicere
hoc loco pro comprehendere dixisse. Quis enim
capiat; quomodo incarnatus sit sine semine Deus,
quomodo clauso exierit utero, quomodo Dominus
gloriae crucifigatur, cum solus homo moriatur?
Et reliqua omnia quae de Christo ineffabilia narrantur?
Hinc est quod apostolus incomprehensibiles
divitias Christi gentibus praedicare se dicit [(Ephes. III, 8)] .
Ex quo liquet quia non solum nemo
angelorum vel hominum librum aperire potuit, verum
etiam nec respicere, sicut in Dei Filio completa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.