PL 120, col. 43
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
sunt omnia. Quia etsi revelandam a longe
Christi dispensationem praevidere poterant; non tamen
ad liquidum, ut postea sunt impleta, eorum
quispiam potuit intueri. Sed, quia in Christo fuisse
haec impleta commemoravimus, super quem spiritum
sapientiae et intellectus, spiritum consilii et
fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, ac spiritum
timoris requievisse cognovimus: profecto et
in Ecclesia, quasi in uno corpore, videlicet in sponso
et sponsa, in viro atque nupta, requievisse minime dubitemus.
Sed excellentius in capite, quam in membris
claruisse novimus. Sunt enim per eum haec 16 in
nobis dona. Sed nunquid tam amplissima ut in Domino
patuerunt? Constat nimirum quia ex eo percepimus,
quibus gratis eo favente proficimus. Sed alias ista
explicare debemus. Nunc de Christo, quod summum
bonum nascendo intulerit, et reliqua perficiendo
consummaverit, copiosius gratulemur. Hinc namque
sancta Dei Ecclesia hunc sibi ad salutem sufficere
credit, hoc summum esse Evangelium patenter cunctis
praedicat. Nam et omnium Christianorum spes
in his pendet muneribus, et charitas dilatatur et crescit,
si quo modo diligamus eum qui prior dilexit
CAP. I. Liber, inquit Matthaeus, generationis Jesu
Christi filii David, filii Abraham. Cur autem tali exorsus
sit prooemio, non abs re factum credimus. Futurum
enim forsitan hunc Faustum noverat, qui Testamentum
Vetus non reciperet: et ideo tali usus est principio,
ut ex eo hunc continuo 17 repercutiat ac
condemnet. Nam liber principii Veteris Testamenti
Geneseos denique ex initio voluminis appellatur;
quia in eo, secundum nostram interpretationem,
scriptum legimus: Hic est liber generationis Adae [(Gen. V, 1)]
.
Et illud, Istae generationes coeli ac terrae,
quando creatae sunt [(Gen. II, 4)]
. Ex quo constat,
quocunque tamen modo, ex eo quod in primordio
ibidem generatio coeli ac terrae inscribitur, quia
inde Genesis appellatur. Et ideo dignum profecto
fuit Novi Testamenti initium, quantum possibile
erat, simili modo praesignari; ut ejusdem Novi ac
Veteris Testamenti unum Deum auctorem taliter promulgando
Evangelista monstraret. Praesertim cum
idem Matthaeus, Hebraeo sermone, eisdem qui ex Hebraeis
crediderant scripserit: ut quod dudum jam ex
lege perceperant, manifestius recognoscerent, et probarent
quod vere Evangelium Christi testimonium a
lege habeat et prophetis, sicut consequenter in multis
declarabitur locis. Nec dubium hoc innuere voluisse,
per quem creata et redempta sunt omnia unum eumdemque
Deum, utraque pagina designari. Alioquin,
quamvis consuetudo sit Hebraeorum ex initio libris
nomen imponere; videtur nimium consonum esse,
ut utriusque Testamenti principium uno vocetur nomine.
Et notandum quod, sicut illud secundum litteram
carnali Israeli proponitur, ita istud in Christo
spiritali copiosius destinatur. Nam et uterque eorum