PL 120, col. 44

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

nos. Quae si profecto Faustus Manichaeus scire quivisset,
nequaquam Genealogiam Christi Genesidium
appellasset, neque natum Christum omnino negasset.
Hinc Dominus, in Evangelio, ad Patrem ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli ac terrae, quia
abscondisti ea a sapientibus et prudentibus, et revelasti
ea parvulis
[(Matth. XI, 25)]
. Hinc rursus apostolis
ait: Vobis datum est nosse mysterium, caeteris
autem in parabolis [(Luc. VIII, 10)]
. Quod si profecto
huic nosse datum esset, nunquam sic ebrius talia
vomuisset? Nescivit enim miser, quia non Manichaeo
praestita est Apocalypsis Evangelii, sed Jesu Christo,
quam dedit illi Deus palam facere, non philosophis,
neque humanae sapientiae deditis, non Judaeis
in lege gloriantibus, non variis doctrinarum occupatis

erroribus, neque his qui de gente tenebrarum
fuerunt; sed servis suis, sed divinae gratiae
subjectis. Ipsis enim revelatio coelestis Evangelii
manifestius aperitur. Nimirum ut videntes non videant,
et intelligentes non intelligant; et qui erant
humiles de tenebris eruantur. Haec ita duntaxat ad
hoc sufficiant dicta, quod vere Genealogia Christi
initium sit Evangelii.
LIBER PRIMUS.

liber apud Graecos Biblos Geneseos [ βίβλος γενέσεως]

titulo praenotatur. Quamvis et hic non immerito coeli
ac terrae generatio inferri possit; quia videlicet in
Christo cum sit Deus et homo, utraque natura verissime
comprehenditur. Unde et Jesu Christi sub duobus
nominibus apte titulus inscribitur, ut per regiam
et sacerdotalem personam, Dei et hominis natura
quasi in fronte illico designetur. Jesus autem
sub figura nominis in alio jam praecessit. Sed quod
ille typice vocatus est, hic tandem substantialiter
designatur. Caeterum Christus nomen officii est,
non naturae; eo quod unctus sit prae consortibus suis
in sacerdotium, ad expiandum pro nobis. In Veteri
quoque Testamento, quia in una haec eadem persona
expleri non poterant, venit mediator Dei et hominum
homo Christus Jesu, factusque nobis regnum et sacerdotium,

ut ad terram multum diuque patribus
repromissam filios introduceret. Unde secundum
proprietatem nominis Jesu, velut 18 Deus potens
est salvare credentes; secundum vero officii dignitatem
quotidie Christus interpellat pro nobis. Igitur
notandus etiam hoc in loco litterae textus, qui juxta
usitatum humanae locutionis modum, minus habere
videtur. Plenior enim sensus redderetur, si praepositis
duarum orationum particulis, id est pronominis
ac verbi, Hic est liber generationis diceretur.
Sed frequentissimus divinarum Scripturarum mos
est ut in principiis librorum praenominatae partes
orationum non anteponantur. Unde nec Marcus
ait: Hoc est initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei,
sed tantum: Initium Evangelii. Hac consuetudine
usus est Isaias, non addens: Haec est visio Isaiae,
sed simpliciter: Visio Isaiae, tantum incipit. Hac

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.