PL 120, col. 50
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur [(Joan. X, 9)]
.
Sunt enim ante fores templi quasi
columnae antepositi, quia nimirum adhuc uterque
eorum in lege, velut in vestibulo domus versabatur. Et habebant,
inquit Scriptura, columnae altitudinem decem
et octo cubitorum [(III Reg. VII, 15)]
; videlicet Novi
ac Veteris Testamenti fastigio praeeminentes: quatenus
juxta fortitudinem columnarum utrumque populum
ad fidem corroborantes, non alium esse ostium
ostenderent, quam hunc Jesum Christum, eorum semine
propagatum; et eum fore ingressum templi,
quasi qui inter medium eorum intimus versabatur.
Hinc est quod in nomine Jesu secundum Graecos
[ ΙΗΣΟΥΣ,] prima quae conscribitur littera decem, secunda
vero octo significat. Ut ex utroque semine
secundum repromissiones Scripturarum unus erigatur
in titulum; in cujus nomine unitus uterque populus,
mensura plenitudinis Christi, juxta fidei firmitatem,
ad superna enixius sublimetur. Hinc est
enim quod utramque earum funiculus ambit duodecim
cubitorum, id est, fides apostolorum hos tantum
amplectitur in genealogia patres, de quorum medio
praedicat ostium Jesum Christum credentibus
quotidie aperiri, non credentibus 25 vero voluit introitum
coelestis patriae penitus denegari. Sed quia
quibusdam sanctarum Scripturarum testimoniis has
interdum columnas volumus roborare, longe admodum
progressi sumus, jam tandem ad expositionis
ordinem redeamus. Ubi adhuc interdum non absurde
a multis quaeritur quid sit quod David prior
ponitur, cum aetatis privilegio longe posterior invenitur?
Ad quod dicendum, quod loquendi necessitas
id exegit, et factus est ordo praeposterus, decenter
utique commutatus. Quia, si primum Abrahae filium
eum dixisset, et David postea copulasset, rursus
Abraham repetendus erat, ut origo David ejus ex
semine monstraretur, et fieret inhonesta constructio
verborum, quantum ad eloquentiam attinet.
Abraham, inquit, genuit Isaac. Recte itaque ab
initio fidei genealogia Christi supputatur: ut in quo
primum de eo facta legitur repromissio, fieret et
exordium successionis, donec ventum esset ad eum
qui de coelo tunc divinitus fuerat repromissus. Quis
enim in genealogia Christi aptius in principio poni
posset, quam is de cujus semine benedictio omnium
gentium propagatur? Quod factum itaque credimus,
ut ad eum currerent non tam Judaei, quam omnes
gentes, cujus origo ex eo repromissa luce clarius
divinarum Scripturarum oraculis declaratur. Quatenus
primum in patre discerent, quid vel quales
esse debeant, qui volunt in semine benedictionem
haereditatis percipere. Quia, sicut idem Dominus
Judaeis testatur, si filii essent Abrahae, veraciter
opera Abrahae ipsi fecissent [(Joan. VIII, 39)] , et tantum
talemque patrem imitarentur ne degeneres essent.
Nam Abraham primum credidit Deo, et reputatum
est ei ad justitiam [(Gen. XV, 6)] . Dehinc vero
ivit ultra proficiens atque crescens, sicut Scriptura
refert, et pervenit usque Bethel, et progressus est