PL 120, col. 51
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
in meridiem [(Gen. XII, 8, 9)] , ubi sponsus, in Canticis, cubat
[(Cant. I, 6)]
, et pascitur inter lilia [(Cant. VI, 2)]
.
Post quae virtutum insignia tentatus, et inventus est
fidelis ac justus. Qui contra spem, in spe credidit, et
omni obedientia consummatus, pater omnium gentium
futurus divina voce praedicatur. Hinc igitur ab
eo restis genealogiae recte nectitur, ut in summitate
ejus hamus carne coopertus ad capiendum mundi
maris cetum, id est diabolum, et ad perforandam
ejus maxillam, obscurius religetur. 26 Unde sequitur:
Isaac autem genuit Jacob, Jacob genuit Judam et
fratres ejus. Porro quod hic Matthaeus dicit genuit,
Lucas qui fuit, per omnem textum successionis posuit.
Quia nimirum Matthaeus tantum naturae filios
annumerat, Lucas vero secundum legem, vel per
adoptionem, quibusdam in locis filios interponit. Et
notandum quod Matthaeus, genuit, et non generavit,
dixerit. Fortassis ut eum recognosceres in finem
ostensum, de quo Pater dixit: Filius meus es tu, ego
hodie genui te [(Psal. II, 7)]
. Hoc itaque quasi proprium
illi verbum et familiarissimum ubique super eum ponitur.
Cur autem dixerit, Jacob genuit Judam et fratres
ejus, non absurde quaeritur. Verum cum Abraham
plures genuerit filios, et Isaac fratrem Jacob
habuerit, quid est ergo quod Evangelista hos omnes
praetermittit, et fratres tantum Juda commemorat?
Ad quod dicendum, quod illi quasi alieni a populo
Dei, teste Scriptura, merito repelluntur; hi vero
quasi haeredes, in libro vitae collectim ascribuntur;
et quasi patriarchae duodecim tribuum, quia de populo
Dei non sunt exclusi, etiam de generatione Christi
non merentur excludi. Praesertim cum in eis apostolorum
numerus et forma signatur, in quorum
consortio per fidem coadunatae omnes tribus terrae
divinitus consecrantur. Sed ideo nominatim non
exprimuntur, ne genealogia ultra praefinitum mystici
sacramenti numerum multiplicetur. Nec hoc sane
magno profunditatis vacat mysterio, quod, tribus
praetermissis, Ruben scilicet, et primogenito Simeon,
atque Levi, prioribus fratribus, Judam solum Spiritus
sanctus elegerit, per quem seriem nativitatis usque
ad Christum texeret. Quo profecto jam, quia quartus
eligitur, quadratus Evangelii numerus consecratur.
Deinde quod majus est, idcirco ex omnibus duodecim
patriarchis hic solus cognominatim exprimitur,
ut eum sine aliquo mentis scrupulo manifestius recognosceres,
qui per Spiritum sanctum ex ejus stirpe
olim fuerat repromissus. Dicit enim Jacob ita: Non
deficiet princeps de Juda, et dux de femoribus ejus,
donec veniat qui mittendus est [(Gen. XLIX, 10)]
. Quem
ut manifestius exprimeret quisnam futurus esset, signanter
adjecit, dicens: Et ipse, inquit, erit exspectatio
gentium. Quo facto videant falsi Judaei quem
suscepturi sint, quod omnis exspectatio gentium 27
diu desideratum jam complectitur, adorat, veneratur
et colit. Unde liquido constat quod omnis multitudo
gentium, ab oriente usque in occidentem, jam eum
qui mittendus erat, exspectando fide suscepit, suscipiendo