PL 120, col. 57
Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne
altari et sine sacerdotio. Igitur sine ullis manifestationibus [(Osee. III, 4)]
.
Quae omnia, velint nolint Judaei,
completa cum eis ipsi cernimus. Nullus igitur
eis restat locus mentiendi, quod in quibusdam partibus
terrae de tribu Juda nunc habeant regem, quia
propheta, sicut pollicitus est, Sedebunt filii Israel
sine altari et sine sacrificio, ita interminatus est, sine
rege ac sine principe. Ostendant ergo nobis templum
et sacrificium, aut altare: tunc eis quodammodo credere
valebimus, quod fortassis habeant regem. Alioquin
sibi obducunt pervicaci mentis ingenio caliginem
caecitatis. Cum praesertim si aliquis nunc, ut
ipsi fingunt, de tribu Juda rex existeret, negare non
possunt, quod tunc defecerit; cum Herodes alienigena,
ac post eum filii ejus tetrarchae super Judam
regnassent. Quod non solum Evangelium, sed etiam
omnes gentilium historiae, nec non ipse Josephus
ejusdem generis historicus, publice testantur, Herodem
alienigenam in Judaea regnasse, neque tunc
interim de his principem fuisse. 34 At vero Jacob, non deficiet,
dixisse liquet, quousque veniat ille cui
repromissum est. Et, ideo quia tunc probatum est
defecisse, atque omnia, ut praemissum est, completa
esse; etiamsi nunc, ut aiunt, aliquis invenitur ex eis
qui regnum teneat alicubi (quod penitus non probatur),
manifeste constat tunc ducem ex Juda
ideo defecisse, ut, sicut Daniel ait, oleo exsultationis
Sanctus sanctorum prae participibus suis ungeretur [(Dan. IX, 24)] .
Ad quem demonstrandum
Thamar induximus jam venisse. Non superfluum
esse reor si prosequar factum Judae, ut cur
positus sit in hac genealogia Christi, evidentius hinc
pandatur. Legimus itaque quod ierat ad tondendas
oves suas in Themna [(Gen. XXXVIII, 13)] , quod interpretatur deficiens.
Jam enim tunc defecerat princeps
ex Juda, et omnis unctio Judaeorum cessarat; quod
is qui repromissus fuerat, ad oves perditas domus
Israel jam tandem venerat. Venit autem cum suo
pastore Odollamite, quod interpretatur testimonium
habens in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus
venit, habens quidem testimonium majus Joanne,
sed tamen propter oves infirmas, in aqua usus est
hoc testimonio. Nam et ipsius pastoris nomen fuit
Iras, quod sonat interpretatum, fratris mei visio.
Vidit omnino fratrem suum Joannem, secundum quod
semen est Abrahae, vel secundum cognationem Mariae
matris ejus et Elizabeth. Hic quippe vidit eum,
et ideo non surrexit major illo in natis mulierum.
Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est
peccatorum sarcinis exonerandas. De quibus Ecclesiae
dicitur in Canticis canticorum: Dentes tui sicut
greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro [(Cant.
IV, 2)]
. Jam Thamar habitum mutet, quae et commutans
interpretatur: sed in ea prorsus nomen amaritudinis
maneat, non illius de qua Dominum felle
potavit, sed qua Petrus amare flevit. Judas quoque
Latine confessio appellatur. Confessioni ergo amaritudo
commisceatur, ut vere poenitentia praesignetur.
Hac igitur poenitentia per omnes gentes Ecclesia