PL 120, col. 58

Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus), J. P. Migne

fecundatur. Oportebat enim Christum pati ac resurgere,
et praedicari in nomine ejus poenitentiam ac
remissionem peccatorum per omnes gentes. Nam et
ipse habitus meretricis confessio peccatorum est.
Typum quippe Thamar Ecclesiae gerit ex gentibus
evocatae, sedens in bivio civitatis. Illic enim a non
agnoscente fetatur, 35 quod scriptum est: Populus
quem non cognovi servivit mihi [(Psal. XVII, 48)]
. Accepit
itaque primum annulum, qui fidei sacramentum
vocatur: deinde armillam virtutis, per quam
justificabitur; ac baculum, in quo sublimius glorificatur.
Quia quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos
vocavit, hos et justificavit; et quos justificavit, illos
et glorificavit. Mittitur autem promissus haedus tanquam
meretrici, per eumdem Odollamitem, id est increpatio

peccati, dicente Joanne, Generatio viperarum [(Matth. III, 7)]
.
Sed non eam invenit peccati exprobratio,
quam feliciter commutavit confessionis amaritudo.
Jam vero proferentes annulum et armillam
ac virgam in testimonium, et convincamus Judaeos
temere judicantes, qui dicunt nos Christum suscepisse;
unde prolatis rerum Scripturarum indiciis,
forsitan nos magis quam se justificatos esse arbitrabuntur.
Haec igitur si ad purum consideremus,
aliud isti ut hoc facerent, intenderunt, aliud
Deus, qui hoc sic fieri permittebat; ut etiam inde
aliquid, agente providentia Dei, futurum signaret.
Proinde illud factum, cum in sancta Scriptura narratur,
prophetia est; cum vero in eorum actu consideratur,
reprehensio est. Sed Deus, qui nostris

malis semper bene utitur, de reatu contexuit sacramentum,
et de ipsis progenitoribus magnum sibi
exhibuit prophetiae mysterium, et nobis indidit non
solum loquendo, sed etiam de ipsis taliter nascendo,
doctrinae magisterium. Fideles enim ejus venturi ex
omnibus gentibus, etiam exemplo carnis ipsius discere
debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi
obesse non posse. Proinde sponsus ipse suis congruens
invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias bonos
et malos, idem nasci voluit non minus ex bonis
etiam quam ex malis. Unde et agnus qui praeceptus
est in Pascha immolari, secundum quamdam interpretationem,
ex ovibus et ex capris, tanquam ex
justis et peccatoribus, ad se praefigurandum jussus
est assumi. Scilicet ut parentes bonos ac malos propter

convenientiam humanitatis non sperneret, verum
etiam ut justis agnus, peccatoribus haedus
fieret. Quatenus in suo corpore utrosque, ut unum
fierent, per gratiam suam consociaret. Justum quippe
fuit ut qui pro peccatoribus venerat, de peccatoribus
etiam nasci dignaretur. Ex quo profecto nullam
sanctarum feminarum evangelista Matthaeus in hac
genealogia Christi computavit; sed eas omnino quas
Scripturarum auctoritas reprehendit. Volens 36 ex
his quatuor apertissime demonstrare, Christi Ecclesiam
a peccatoribus congregandam. Quarum similitudo
eidem in omnibus comparatur. Unde, quia jam
in Thamar magna ex parte attigimus mysteria veneranda,
restat ut ad ea quae supersunt, indaganda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.