PL 121, col. 1001

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

[Firmissime, inquit, tene, et nullatenus dubites, omnes,
quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus
facit ante constitutionem mundi, in adoptionem filiorum
Dei praedestinatos a Deo, neque perire posse
aliquem eorum, quos Deus praedestinavit ad regnum;
neque quemquam eorum, quos Deus non praedestinavit
ad vitam ulla posse ratione salvari: praedestinatio
enim illa gratuitae donationis est praeparatio,
qua nos Apostolus ait: « Predestinatos in adoptionem
filiorum per Jesum Christum in ipsum [(Eph. I, 5)] . » ]
Hanc fidei regulam et definitionem certissimam
fideliter sequens beatus et sanctus doctor Ecclesiae
Beda presbyter, cum exponeret locum illum ubi in
libro Genesis narratur de ereptione Lot ex interitu
Sodomorum [(Gen. XIX)] , et quorumdam suorum

non credentium et cum eo exire nolentium, et ideo
cum caeteris, qui in urbe impia remanserant, justissime
perditorum punitione, ita ait: [Quod ostium
Lot incluserunt angeli, ne vel ipsum, vel aliquem
de domo ipsius possent ad perdendum rapere Sodomitae,
patenter insinuat quia nullum de electis Dei
perditura est impietas, et persecutio reproborum,
dicente Domino de ovibus suis: « Et ego vitam
aeternam do eis et non peribunt in aeternum, et non
rapiet eos quisquam de manu mea [(Joan. X, 28)] . »
Quod vero idem Lot facultate ab angelis data nullum
de civibus perfidis, ne de suis quidem cognatis
sive amicis tametsi multum conatus potuit ad salutem
revocare, significat, quia nullius labor hominis
ad numerum praedestinatorum, qui ante constitutionem

mundi electi sunt a Deo, vel unam possit animam
adjicere. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Verum
et si nostram fragilitatem qui ad electorum sortem
pertineant latet, non tamen ab agenda cura nostrae
salutis cessandum, non ab instruendis proximis
lingua est continenda, sed ad exemplum beati Lot,
et nobis caste vivendum, et errantium quoque correctioni
officium pietatis impendendum. Constat enim
quia etsi praedestinatos ad interitum salvare nequimus,
nostrae tamen benignitatis, quam erga illorum salutem
impendimus, mercedem non perdimus.]
CAPUT VIII. De gemina praedestinatione. Ex praedestinatione nulla necessitas ad malum.
Hanc fidei regulam firmissime ac fidelissime nobis

tenendam beatus Augustinus ista diligenter et
breviter commendat in libris de Civitate Dei [(lib. XV,
cap. 1)] , ita dicens: [Humanum, inquit, genus in duo
genera distribuimus, unum eorum qui secundum
hominem, alterum eorum qui secundum
Deum vivunt; quas etiam mystice appellamus civitates
duas, hoc est, duas societates hominum quarum
est una, quae praedestinata est in aeternum regnare
cum Deo: altera aeternum supplicium subire
cum diabolo.] Et post pauca, de exortu duarum civitatum
istarum, id est civitatis Dei et civitatis diaboli,
diligentius disputans, ita dicit [(Ibid.)] : [Natus
est igitur prior Cain ex illis duobus humani generis
parentibus pertinens ad hominum civitatem: posterior

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.