PL 121, col. 1002

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

Abel ad civitatem Dei. Prior est natus civis hujus
saeculi, posterior autem isto peregrinus in saeculo,
et pertinens ad civitatem Dei. Gratia praedestinatus,
gratia electus, gratia peregrinus deorsum,
gratia civis sursum. Nam quantum ad ipsum attinet
ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota
damnata; sed tanquam figulus Deus: hanc enim similitudinem
non imprudenter, sed prudenter introducit
Apostolus: Ex eadem massa fecit aliud vas in
honorem, aliud in contumeliam [(Rom. IX, 21)] . Prius
autem factum est vas in contumeliam, post vero alterum
in honorem. Quia et in ipso uno homine, sicut
dixit Apostolus, non « primum quod spirituale
est, sed quod animale, deinde quod spirituale [(I Cor.
XV, 42)] , » etc.] Item in libro Enchiridion [(cap. 100)]

quem ad Laurentium Ecclesiae Romanae archidiaconum
scripsit, de eadem re ita loquitur: [Cum angelica,
inquit, et humana creatura peccasset, id est,
non quod Deus sed quod ipsa voluit fecisset, etiam
per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est
quod Creator noluit, implevit ipse quod voluit, bene
utens et malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem,
quos juste praedestinavit ad poenam, et ad
eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam.]
Haec pauca ex praefati beatissimi doctoris duobus
libris posuimus, quos eum non solum catholice et
veridice scripsisse, sed etiam diligenter et fideliter
retractasse, qui libros Retractationum ejus attentius
legit, evidenter agnoscit ut quia jam ejus auctoritas

de hac re, id est de divina in utramque partem praedestinatione,
et electorum videlicet ad gloriam, et
reproborum ad poenam a nonnullis publice contemnitur,
et conculcatur: ita ut quia se ipse in quibusdam
scriptis suis pie, atque humiliter reprehendit,
et corrigit, putent se, ubi eis visum fuerit, licenter
eum posse reprehendere. Et quod ille fecit ad exemplum
humilitatis, ipsi usurpare non erubescant ad
tumorem praesumptionis. Ex his saltem libris agnoscant
quia hoc verbum divinae praedestinationis in
parte reproborum positum, quia verissime et rectissime
divino judicio praedestinati « dicuntur, non ad
culpam utique, sed ad poenam, nec ad malum opus,
quod ipsi volentes agunt, sed ad malum; quod in
aeternis suppliciis inviti patientur, » nec ipse in suis

dictis reprehenderit, nec ab ullis catholice et sane
sentientibus reprehensum sit. Et ideo etiam « moderno
tempore, » a nobis qui tantae imperitiae, et
infirmitatis sumus nequaquam reprehendendum, vel
rejiciendum debuit, judicari, sed potius diligenti, et
humili pietate perscrutari, et intelligi. Et si qui sunt,
qui ex hoc scandalizari videantur, tanquam per
istud praedestinationis verbum necessitas male agendi
cuiquam imposita esse significetur, instruendi potius
fuerunt et breviter ac lucide docendi, quod Deus neminem
praedestinaverit ad peccatum, sed ad luendum
supplicium pro peccato. Nec ista praedestinatione
aliquem cogat ad male agendum, sed potius
declaret judicem justum, qui et peccata fieri noluit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.