PL 121, col. 1003
De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne
et facta juste se puniturum esse praescivit, juste se
puniturum et esse praedestinavit. Hac namque praedestinatione
non opus hominis malum, sed justum
hominis praedestinavit suppliciunt
Hunc sensum B. Augustini verum, atque catholicum
quod Deum operis sui futuri, id est justi judicii
de malis et in malis exercendi semper fuisse
praescium, semper fuisse praedestinatorem justum,
fideliter commendat B. Fulgentius, ut supra memoravimus,
illius temporis vicinus, et tempore Vandalicae
persecutionis apud Africam inter caeteros Christi
sacerdotes confessores inclytus interrogatus a quodam
pio, et religioso viro non sprevit, non respuit,
sed potius diligenter exposuit, et confirmavit dicens [(ad Mon. l. I, c. 5)] :
[Nihil aliud accipiendum existimo
in illo sancti Augustini sermone, quo ad interitum
quosdam praedestinatos affirmat, « nisi ad interitum
supplicii non delicti, neque ad malum quod injuste
admittunt, sed ad cruciatum quod justissime patiuntur:
nec ad peccatum, sed ad tormentum, quod illis
propria iniquitas male parit, et aequitas divina bene
retribuit; » nec ad mortem animae primam sed ad
mortem secundam: quod enim ante gehennam mali
peccando pereunt, non est divini operis sed humani:
quod autem in gehenna perituri sunt, hoc facit Dei
aequitas, cui nulla placet peccantis iniquitas. Hoc
itaque praedestinavit Deus, quod erat ipse facturus;
illud vero nullatenus praedestinavit, quod facturus
ipse non fuit; mala quippe voluntas non pertinet ad
optimum Creatorem: justa vero injustorum damnatio
pertinet ad aequissimum cognitorem; praedestinavit
itaque Deus iniquos et impios ad supplicium
justum, non ad aliquod opus injustum; ad poenam,
non ad culpam; ad punitionem non ad transgressionem;
ad interitum, quem ira justi judicis peccantibus
reddidit, non ad interitum, quo in se iram Dei
peccantium iniquitas provocavit.] Huc usque beatus
Fulgentius.
CAPUT IX. Testimonia ex S. Leone et S. Gregorio.
Beatus etiam Leo de hujus divinae praescientiae, et
praedestinationis veritate, id est sempiternarum dispositionum
Dei incommutabili ordine, sic docet:
[Cum omnia, quae in Domino majestatis Judaica admisit
impietas, tanto ante praedicta sint, ut non tam
de futuris, quam de praeteritis propheticus sit sermo
contextus, quid aliud nobis, quam sempiternarum
dispositionum Dei incommutabilis ordo referatur?
Apud quem discernenda jam dijudicata, et futura
jam facta sunt. Cum enim et qualitates actionum nostrarum,
et effectus omnium voluntatum scientia divina
praeveniat, quanto magis nota sunt Deo opera
sua? Et recte placuit quasi facta recoli, quae non
poterant omnino non fieri.]
Beatus quoque Gregorius exponens illa verba Apostoli,
id est: « Quae sit longitudo, et latitudo, et sublimitas,
et profundum [(Eph. III, 18)] , » ita de praedestinatione
reproborum ad interitum breviter et