PL 121, col. 1004

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

aperte dicit: [Inest Deo etiam profundum, quo damnandos
inferius justa aequitate disponens praeordinat.]
Item de eadem re alio loco sic dicit: [Ad laevam
quoque dilatatur Ecclesia, dum ad se quosdam
in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc
multitudinem, quae extra electorum numerum jacet,
in Evangelio Dominus dicit « Multi vocati, pauci
autem electi [(Matth. XX, 16)] . » ] Alio quoque loco
vim supernae dispositionis incommutabilem esse demonstrans
ita ait: [Vitari enim vis superni consilii
nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat,
qui se sub ejus nutibus refrenat; ejusque sibi
pondera levigat, qui hanc subjecto cordis humero
volens portat.] Item alibi de eadem re: [Sicut nemo
obsistit largitati Dei vocantis, ita nullus obviat justitiae

relinquentis.] Et iterum de impiis jam praejudicatis:
[Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt,
increpationem judicis in extrema examinatione non
audiunt: quia praejudicati infidelitatis suae tenebris,
ejus quem despexerunt invectione redargui non merentur.]
Item de praedestinatione perditionis reproborum:
[Omnipotens, inquit, Dei justitia, futurorum
praescia ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit,
qui in poenam reproborum esse semel inciperet,
sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret.]
Alibi quoque de ipso impiorum et reproborum,
atque aeterno interitu damnatorum capite, id est Antichristo,
jam eum damnatum esse contestans, ita
dicit: [Ille damnatus homo quem in fine mundi apostata
angelus assumit ad praedicandum falsitatem

suam, astutos, ac duplices, atque hujusmodi scientiam
habentes selecturus est.] Et alio loco: [Terra
cui vae dicitur ille principaliter damnatus homo est
qui alarum cymbalum vocatur: quia qui per superbiam
multitudinem cogitationis evolant, eumdem
perversum hominem praedicando sonant.] Et paulo
post: [Terra, inquit, cui vae dicitur, trans flumina
Aethiopiae esse perhibetur: quia damnatus ille homo
tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium
peccata transcendat.]
CAPUT X. De gemina praedestinatione.
Ecce beatissimi Patres Ecclesiae uno sensu, uno
ore, quia et uno spiritu divinae praescientiae, et praedestinationis

immobilem veritatem in utraque parte,
electorum scilicet et reproborum praedicant, et commendant.
Electorum utique ad gloriam, reproborum
vero non ad culpam, sed ad poenam. Et in his non
temporalium, neque ex aliquo tempore inchoantium,
sed sempiternarum dispositionum Dei immutabilem
ordinem nobis demonstrari confirmant, nec aliquem
electorum posse perire, nec ullum reproborum propter
duritiam et impoenitentiam cordis sui posse
salvari. Hoc et divinarum Scripturarum veritas, et
sanctorum, atque orthodoxorum Patrum auctoritas
consonanter annuntiant, indubitanter nobis credendum,
tenendum inculcant. Quapropter et si « illius
miserabilis monachi » improbatur levitas, improbatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.