PL 121, col. 1005

De tribus epistolis (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne

temeritas, culpatur importuna loquacitas, non
ideo divina neganda est veritas: quia juxta praemissam
catholicae fidei rationem omnipotens Deus ante
constitutionem mundi, antequam quidquam faceret,
a principio certis et justis, atque immutabilibus causis
aeterni consilii sui quosdam praedestinaverit ad
regnum gratuita bonitate sua, ex quibus nemo sit
periturus protegente misericordia sua, et quosdam
praedestinaverit ad interitum justo judicio suo propter
« meritum, quod praescivit impietatis eorum: »
ex quibus nemo possit salvari non propter violentiam
aliquam divinae potestatis, sed propter indomabilem,
et perseverantem nequitiam propriae iniquitatis. Quid
ergo restat, nisi ut si quid aliter sapuimus, hoc nobis,
Deo revelante, humiliter abnuamus, et clarescentem
veritatem fideliter amplectamur: quia, ut Apostolus

docet, « non debemus posse aliquid adversus
veritatem sed pro veritate [(I Cor. XIII, 8)] . »
CAPUT XI. De voluntate Dei.--Locus difficillimus, Qui vult omnes homines salvos fieri a Patribus quatuor modis explicatur.
Sequitur in jam dicta Epistola praefatum monachum
dixisse atque docuisse: « Quod Deus non vult
omnes homines salvos fieri, sed eos tantum qui salvantur » :
et quod dicit Apostolus, « qui vult omnes
homines salvos fieri [(I Tim. II, 4)] , » illos dici omnes
qui tantum salvantur.
Haec autem quaestio valde perplexa, et in sanctorum

Patrum scriptis multum versata, et multipliciter
exposita, non nobis videtur praecipitanter definienda,
sed cautissime, et fidelissime perscrutanda, atque
pertractanda, et ex aliis videlicet Scripturae sanctae
manifestioribus locis quibus ejus obscuritas illustretur,
et ex paternae, ut dictum est, auctoritatis expositionibus,
et ex ipsa fidei ratione.
Primo itaque hoc dicendum quod firmissime sit
credendum, et nullatenus dubitandum, quod Apostolus
Christo in se loquente testatur et praedicat dicens
de Deo: « Qui vult omnes homines salvos fieri,
et ad agnitionem veritatis venire [(I Tim. II, 4)] . » Et
tamen manifestum est non omnes salvari, cum ipsa
Veritas dicat, discernens inter eos qui salvantur et
qui condemnantur: « Qui crediderit et baptizatus erit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.