PL 121, col. 13

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

Domino glorioso atque praecellentissimo principi
CAROLO RATRAMNUS.
Cum virtus et sapientia regiam majestatem illustrent,
virtus videlicet qua adversarios expugnet,
sapientia qua reipublicae corpus omne disponat,
magnificentiam vestram haec duo clarius attollunt,
quod coelestis sapientiae secreta perquiritis et religionis
amore flagratis. Haec enim vos prioribus comparant
principibus, qui virtutum potentia hostium
colla subegerunt, et sapientiae fulgore et religionis
honore amici Dei facti sunt: David dicimus et Salomonem,
Ezechiam, et Josiam, quibus sicut fuit studium
circa divinae sapientiae mysteria detineri, ita
eorum fama et immortalis existit, et stipendiis aeternae
beatitudinis ornata refulget. Quorum imitatores

effecti, admirabili prudentia reipublicae vestrae statum
disponitis, et potenti virtute hostium vires subigitis;
et ineffabili religionis amore coelestium sapientiam
secretorum disquiritis, et quemadmodum catholicae
fidei status inviolabilis perseveret, omni
vigilantia elaboratis. Hoc autem studium et haec virtutum
insignia non tanquam peregrina et laborum
studiis comparata vobis adsunt, sed veluti naturalia:
siquidem gloriosae memoriae Augusti pater et avus,
et virtutum armis, et sapientiae decore, et religionis
sublimitate adeo effulserunt, ut virtutum magnificentia
et priores ante se reges incomparabiles sibi
monstrarent, et posteris imitationis exempla relinquerent;
a quibus ut originem sanguinis ducitis, ita
utriusque parentis et virtutem et religionem possidetis.

Sed si altius volumus nobilitatis vestrae progeniem
speculari, videmus originis vestrae stemmata
saecularis potentiae gloriam semper religionis honore
decorasse. Unde constat vos non solum regali dignitate
insignitatem habere, sed et sanctae stirpis propagine
religionis studium possidere. Cujus quoque
religionis amore humilitati nostrae majestas vestra
Sed jam ad propositum veniamus. Nemo quisquis
bene credit in Deum, dubitat praesentia illius coelum
terramque contineri, mundumque providentia divina
regi; et sicut nihil latet sapientiam ejus, ita dispositio

illius universa moderatur et regit. Sicut enim
nulla est creatura occulta in conspectu illius, ita et
actiones hominum et cogitationes novit, quia, secundum
Scripturae divinae auctoritatem: « Nulla est
creatura invisibilis in conspectu illius; sed omnia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.