PL 121, col. 14

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

jungere dignata est, ut de nuper exorta quaestione,
sed olim jam a sanctis Patribus determinata, collecta
ex sanctorum libris capitula vobis dirigerem, quibus
qualiter de ea sentirent manifestius vobis eluceret.
Cum enim universa caute disquiritis et diligenter
disponitis, tum quoque in hac quaestione, cujus profunditas
multos caligare facit, studiose valde et
modeste inceditis, ut sanctorum sententias ex ea
cognoscentes, quid postea prudentiam vestram agere
oporteat deliberetis. Ego autem, cupiens parere magnitudinis
vestrae imperio, colligere studui ex catholicorum
doctorum sententiis, quae pro brevitate sui
occupationibus vestris non fiant onerosae, et pro
sententiarum plenitudine rei veritatem non abscondant.
Et quia hujus quaestionis, id est de praedestinatione,

profundum valde mysterium est, statui prius
de divina dispositione sanctorum Patrum proferena
testimonia dicere, deinde ad praedestinationis narrationem
venire: ut cum probatum fuerit universa
quae geruntur in mundo divinae dispensationis secretis
moderari, facilior intelligentiae via pareat ad praedestinationis
manifestationem. In quo opere sicut
magnitudinis vestrae jussionem exsequi cupimus, ita
clementiam exoramus ut eorum quae dixerimus et
probator sitis et judex: et si quid bene dictum fuerit,
vestra sententia confirmetur; si quid vero aliter
vobis visum fuerit, per vos redarguatur, nobisque
correctionis vestrae sententia propter pietatis vestrae
clementiam non abscondatur, nec ad multorum
conspectum veniat, nisi sapientia vestra comprobaverit

recte dicta esse quae protulerimus. Et quod
haec postulare praesumimus, non temerariae praesumptioni
deputet magnitudo vestra, sed humilitati
et verecundiae, quae non solum pro erratis timent
publice discuti, verum etiam in bene dictis verentur
publicari.
LIBER PRIMUS. DE DIVINA DISPOSITIONE.

nuda sunt et aperta oculis ejus: et qui omnia novit,
disponit universa [(Hebr. IV)] . » Unde liber Sapientiae
loquitur: « In manu enim illius et nos, et sermones
nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et

disciplina: ipse enim dedit mihi omnium quae sunt
scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum,
et virtutem elementorum; initium et consummationem
et medietatem temporum, vicissitudinum
permutationes, et consummationes temporum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.