PL 121, col. 141

De corpore et sanguine Domini (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

proponentes loquuntur, non in figura, sed in
veritate ista fieri. Quod dicentes, sanctorum scriptis
Patrum contraire comprobantur.
XXXIII.
Sanctus Augustinus, doctor Ecclesiae praecipuus,
in libro de Doctrina Christiana tertio [(cap.
16)] , taliter scribit: « Nisi manducaveritis, inquit
Salvator, carnem filii hominis, et biberitis sanguinem
ejus, non habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)]
. Facinus
vel flagitium videtur habere. Figura ergo est
praecipiens passioni Domini esse communicandum, et
fideliter recondendum [ Apud sanctum Augustinum, atque
suaviter atque utiliter recondendum] in memoria
quod pro nobis ejus caro crucifixa et vulnerata sit. »
XXXIV.
Cernimus quod doctor iste mysteria corporis
et sanguinis, sub figura dicit a fidelibus celebrari:

nam carnem illius sanguinemque ejus sumere
carnaliter non religionis dicit esse, sed facinoris.
De quibus fuerant illi qui in Evangelio dicta
Domini non spiritualiter, sed carnaliter intelligentes,
recesserunt ab eo, et jam cum illo non ibant [(Joan.
VI, 67)] .
XXXV.
Idem in epistola ad Bonifacium episcopum
scribens [(epist. 23, sive 8)] , inter aliqua sic ait:
« Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante,
dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.