PL 121, col. 18
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
eorum spiritum Dominus suscitavit, et tamen sua
voluntate venerunt. Agit enim omnia potens in cordibus
hominum etiam motum voluntatis illorum, ut
per eos agat quod per eos agere ipse voluerit, qui
omnino injuste aliquid velle non novit. Quid est quod
homo Dei dixit ad Amaziam regem: « Non veniat
tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum
Israel et omnibus filiis Ephrem: quoniam si putaveris
obtinere te in illis, in fugam convertet te Deus
ante inimicos, quoniam est virtus Deo vel adjuvare
vel in fugam vertere? » [(II Par. XXV, 7, 8.)] Quomodo
virtus Dei alios adjuvat in bello dando eis fiduciam,
alios immisso timore vertit in fugam, nisi quia ille
« qui in coelo et in terra omnia quaecunque voluit
fecit [(Psal. CXXXIV, 6)] , » etiam in hominum cordibus
operatur. Legimus quid dixerit Joas, rex Israel, mittens
nuntium ad Amaziam regem volentem pugnare
cum illo. Nam post aliqua dixit: « Nunc sede in domo
tua. Quid provocas in te malum, et cades tu et
Judas tecum? » [(IV Reg. XIV, 9, 10.)] Deinde Scriptura
subjunxit: « Et non audivit Amazias, quoniam a
Deo erat ut traderetur in malum [ al., in manus ejus] [(II Par. XV, 19, 20)] ,
quoniam quaesierunt deos Edon. »
Ecce Deus volens idololatriae peccatum vindicare,
hoc operatus est in ejus corde, cui utique juste
irascebatur, ut admonitionem salubrem non audiret,
sed ea contempta iret in bellum, ubi cum suo exercitu
caderet. Per Ezechielem prophetam dicit Deus:
« Et propheta si erraverit, et locutus fuerit, ego Dominus
seduxi prophetam illum, et extendam manum
meam super eum, et exterminabo eum de medio
populi mei Israel [(Ezech. XIV, 9)] . » In libro Esther
scriptum est quod mulier ex populo Israel in terra
captivitatis facta erat uxor alienigenae regis Assueri:
ergo in ejus libro scriptum est [(cap. III, IV)] quod
cum haberet necessitatem interveniendi pro populo
suo, quem rex ubicunque in regno ejus esset, jusserat
trucidari, oravit ad Dominum: cogebat enim
eam magna necessitas, ut praeter jussum regis et
praeter ordinem suum ad illum auderet intrare, et
vide quid Scriptura dicat: « Et intuitus est eam
tanquam taurus in impetu indignationis suae, et timuit
regina, et conversus est color ejus per dissolutionem,
et inclinavit se super caput delicatae suae,
quae praecedebat eam. Et convertit Deus, et transtulit
indignationem ejus in lenitatem [(Esther V, sec.
LXX)] . » Scriptum est et in Proverbiis Salomonis: « Sicut
impetus aquae, sic cor regis in manu Dei; quocunque
voluerit declinabit illud [(Prov. XXI, 1)] . » Et in
psalmo CIV legitur dictum de Aegyptiis quid fecerit
eis Deus: « Et convertit cor eorum ut odirent populum
ejus, et dolum facerent in servos ejus [(Psal. CIV, 25)] .
» In litteris etiam apostolicis vide
quae scripta sunt in Epistola Pauli apostoli ad Romanos:
« Propterea tradidit illos Deus in desideria
cordis eorum in immunditiam. » Item paulo post:
« Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. »
Item paulo post: « Sicut non probaverunt
habere Deum in notitia, tradidit illos Deus in reprobam