PL 121, col. 19

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

mentem, ut faciant quae non conveniunt [(Rom. I, 24, 26, 28)] .
» Et ad Thessalonisences in
Epistola secunda ait de quibusdam: « Pro eo quod
dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent,
ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant
mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt
veritati, sed consenserunt iniquitati [(II Thess. II,
10, 11)] . » His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum,
quae omnia commemorare nimis longum,
satis, quantum existimo, manifestatur operari Deum
in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates
quocunque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia,
sive ad mala pro meritis eorum, judicio
utique suo aliquando aperto, aliquando occulto,
semper tamen justo. Fixum enim debet esse et immobile

in corde vestro quia « non est iniquitas apud
Deum [(Rom. IX, 14)] . » Ac per hoc quando legitis in
litteris veritatis a Deo seduci homines, aut obtundi
vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse
mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne
incurratis illud proverbium Salomonis: « Insipientia
viri violat vias ejus, Deum autem causatur in
corde suo [(Prov. XIX, 3, sec. LXX)] . »
His beati Augustini verbis manifestissime docemur
cogitationes hominum et actus divinae obtemperare
dispositioni, quamvis ipsi homines hoc nolint, nec
eorum intentio ejus voluntati et imperio velit obedire.
De hac dispositione divina beatus Gregorius in libro
Moralium XXIX [(cap. ult.)] ita loquitur: [Ordinem coeli
nosse est supernarum dispositionum occultas praedestinationes

videre; rationem vero ejus in terram
ponere, est ante humana corda talium secretorum
causas aperire. Rationem videlicet coeli in terra
ponere, est supernorum judiciorum mysteria vel
considerando discutere, vel loquendo manifestare.
Quod utique facere in hac vita positus nullus potest.
Ut enim a parvis ad majora veniamus, quis intelligat
quae esse ratio secretorum potest, quod saepe vir justus
a judicio non solum non vindicatus, sed etiam
punitus redeat; et iniquus ejus adversarius non solum
non punitus sed etiam victor abscedat? Quis
intelligat cur vivit alius insidians mortibus proximorum,
et moritur alius qui profuturus esset vitae
multorum? Alius culmen potestatis assequitur, qui
non nisi laedere studet, alius tantummodo laesos defendere

concupiscit, et tamen ipse oppressus jacet.
Alius vero vacare appetit, et innumeris negotiis implicatur:
alius negotiis implicari desiderat, et coactus
vacat. Alius male inchoans usque ad vitae suae
terminum ad pejora protrahitur: alius bene incipiens
per longitudinem temporum proficit ad augmenta
meritorum. Atque econtra alius male vivens diu reservatur,
ut corrigatur: alius vero bene quidem
videtur vivere, sed in hac vita eo usque durat quoad
perversa prorumpat. Alius in errore infidelitatis
natus, in errore deficit: alius in catholicae fidei
rectitudine genitus, in catholicae fidei rectitudine
consummatur. Econtra vero alius catholicae matris
ventre editus, juxta vitae terminum erroris voragine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.