PL 121, col. 20
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
devoratur: alius autem vitam suam in catholica pietate
consummat, qui ortus in perfidia, cum lacte
matris hauserat virus erroris. Alius celsitudinem
bene vivendi appetere et volet et valet: alius nec
volet nec valet: alius volet et non valet: alius
valet et non volet. Quis ergo ista judiciorum coelestia
secreta discutiat? Quis intelligat discretam
lancem aequitatis occultae? Ad cognoscendos quippe
istos judiciorum secretorum sinus nullus ascendit.
Dicatur ergo homini ut se nescire cognoscat;
nescientem vero se cognoscat, ut timeat: timeat, ut
humilietur; humilietur, ne praesumat in se; non
praesumat in se, ut Conditoris sui auxilium requirat;
et qui in se fidens mortuus est, auctoris sui appetens
adjutorium vivat. Audiat itaque vir justus jam
quidem se sciens, sed adhuc quae supra se sunt nesciens:
« Nunquid nosti ordinem coeli, et pones rationem
ejus in terra? » [(Job XXXVIII, 33.)] Id est
nunquid occultos ordines judiciorum coelestium comprehendis,
aut aperire humanis auribus sufficis?
Beatus igitur Job de judiciorum incomprehensibilium
investigatione requiritur, ac si ei aperte diceretur:
Cuncta quae pateris tanto tolerare patientius
debes, quanto, secretorum coelestium ignarus, cur
haec pateris nescis.]
De qua occulta secretorum judiciorum dispensatione
loquens [(cap. 29)] monstrat Judaicum populum
repulsum et gentilem susceptum, ita dicens: « [In similitudinem
lapidis aquae durantur [(Job XXXVIII, 30)] . »
Aquas enim populos accipi jam saepius edocuisse me
memini. In lapide vero pro ipsa duritia aliquando
gentiles populi designantur. Ipsi quippe lapides coluerunt,
et de eis per Prophetam dictum est: « Similes
illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt
in eis [(Psal. XIII, 8)] . » Unde Joannes Judaeos
aspiciens se de stemmate generationis extollere, et
gentiles praevidens ad Abrahae prolem fidei cognatione
transire, ait: « Ne velitis dicere inter vos:
Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia
potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae [(Matth. III, 9)] ;
» lapides utique duros perfidia
gentiles vocans. Quia ergo primum Judaea Deo credidit,
gentilitate omni in perfidiae suae obstinatione
remanente, postmodum vero ad fidem corda gentilium
mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata,
bene dictum est, « in similitudinem lapidis aquae indurantur. »
Ac si diceret: Illa mollia et penetrabilia
fidei corda Judaeorum in insensibilitate vertuntur
gentium. Cum enim misericors Deus gentes traxit,
iratus Judaeam repulit. Actumque est ut sicut dudum,
ad percipiendam fidem gentilitas fuerat obdurata, ita
postmodum ad fidem gentilitate suscepta, Judaeae populus
perfidiae torpore duresceret. Unde Paulus
apostolus eisdem gentibus dicit: « Sicut aliquando
vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam
consecuti estis propter illorum incredulitatem: ita
et isti non crediderunt in vestra misericordia, ut et
ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim,
Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur