PL 121, col. 22

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

sensus hominum nec quidquam de cujuslibet fine
cognoscitur, quia divinorum judiciorum abyssus humanae
mentis oculo nullatenus penetratur. Vidimus
namque quod illa Deo aversa gentilitas justitiae luce
perfusa est, et Judaea dudum dilecta perfidiae est
nocte caecata. Scimus etiam quod latro de patibulo
transivit ad regnum, Judas de apostolatus gloria est
lapsus in tartarum. Rursumque quia sortes aliquando
quae coeperint non mutantur, et latronem
novimus alium pervenisse ad supplicium, et apostolos
scimus percepisse propositum quod desideraverant
Regnum. Quis ergo discutiat in qua via habitet
lux et tenebrarum quis locus sit, ut ducat unumquodque
ad terminos suos, et intelligat semitas domus
ejus? Video Paulum ex illa persecutionis saevitia

ad gratiam apostolatus vocatum [(Act. IX, 1)] , et tamen
sic inter judicia occulta formidat, ut reprobari
se etiam postquam vocatus est timeat. Ait enim:
« Castigo corpus meum et servituti subjicio: ne forte
aliis praedicans ipse reprobus efficiar [(I Cor. IX, 27)] . »
Et rursum: « Ego me non arbitror comprehendisse;
unum autem quae retro oblitus, in ea quae sunt
priora extendens me, ad destinatum sequor, ad palmam
supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Sequor
autem si comprehendam, in quo et comprehensus
sum [(Phil. III, 13, 14)] . » Et certe jam de illo voce
Dominica dictum fuerat: « Vas electionis mihi est [(Act. IX, 15)] ,
» et tamen adhuc castigans corpus
suum metuit ne reprobetur. Vae miseris nobis, qui
de electione nostra nullam adhuc Dei vocem cognovimus,

et jam in otio quasi de securitate torpemus.]
Quid enim his occultorum judiciorum abditis sanctus
Gregorius nos edocet, nisi quod uniuscujusque
actus et finis divina moderatione disponitur, et humanas
quidem mentes erroris nubila confundunt, ne
vel de se, vel de aliis scire possint quid apud se in
judiciis secretis agatur: cum tamen scire omnimodo
debent coelesti dispensatione omnia geri, et singulorum
actus ad finem, quo coelestis sapientia judicaverit,
perduci. Item in libro XXX [(cap. 5)] , sumens
testimonium psalmi XLI: « Ingrediar in locum tabernaculi
admirabilis usque ad domum Dei, in voce
exsultationis, et confessionis sonus epulantis. » [Qui
igitur intus voce exsultationis et confessionis ac sonum

civitatis epulantis audierat, quid illum aliud
nisi coeli concentus excitavit? Qui tamen concentus
reprobis dormit, quia eorum cordibus nequaquam
per vocem compunctionis innotescit. Non enim considerare
illam desiderabilem supernorum civium frequentiam
student, nullo ardoris radio illa solemnitatis
internae festa conspiciunt, nulla in intimis contemplationis
penna sublevantur. Solis namque visibilibus
serviunt, et idcirco nihil supernae suavitatis
intrinsecus audiunt: quia eos, sicut et
superius diximus, in aure cordis curarum saecularium
surdi tumultus premunt.] Quia igitur occulti
dispensatione judicii quod aliis aperitur, aliis clauditur,
quod aliis detegitur, aliis occultatur, dicitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.