PL 121, col. 23

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

recte: « Quis narrabit coelorum narrationem, et concentum
coeli quis dormire faciet? » [(Job XXXVIII, 37.)]
Quod haec vox exsultationis et confessionis aliorum
cordibus insonet, aliorum vero abscondatur,
occulti dispensatione judicii manifestat fieri demonstrans
universa supernis dispositionibus moderari.
Item in eodem libro [(cap. 6)] : « Quando fundebatur
pulvis in terra et glebae compingebantur. » Ac si
diceret: Cum primo [ al., tunc primum] vocatione
et discretione manifesta, secreta spiritalia et non
sine misericordia aliis aperui, et non sine justitia
aliis clausi, cum alios respuerem et alios intra Ecclesiam
concordia charitatis adunarem. Et hic quod
alii respuuntur, et alii recipiuntur, divini docet esse
dispensationem judicii. Item in lib. XXXII sub Behemoth

persona de adversario hominum loquens, ejus
saevitiam divina docet moderatione frenari, ne amplius
noceat quam superna dispositio permittit, ita
dicens: « Qui fecit eum, applicavit gladium ejus [(Job XL, 14)] .
» Gladius quippe Behemoth istius
ipsa nocendi malitia est. Sed ab eo a quo bonus
per naturam factus est, ejus gladius applicatur, quia
ejus malitia divina dispensatione restringitur, ne
ferire tantum mentes hominum quantum appetit permittatur.
Quod ergo hostis noster et multum potest,
et minus percutit, ejus gladium pietas Conditoris
astringit, ut replicatus intra ejus conscientiam lateat,
et ultra quam desuper juste disponitur sese in
mortes hominum ejus malitia non extendat. Quod
igitur ad multa fortiter praevalet, hoc de principio

magnae conditionis potest; quod vero a quibusdam
vincitur, ejus nimirum gladius ab auctore replicatur.
Iste namque Behemoth, quia « principium viarum
Dei est, » cum contra sanctum virum licentiam
tentationis accepit, gentes movit, greges abstulit,
ignem de coelo deposuit, perturbato aere ventos excitavit,
domum concutiens subruit, convivantes filios
exstinxit, uxoris mentem in dolo pravae persuasionis
exercuit, mariti carnem inflictis vulneribus confodit;
sed ejus gladius a Conditore replicatur, cum
dicitur: « Animam illius serva [(Job II, 6)] . » Qui replicato
gladio quantae infirmitatis sit, Evangelio attestante
describitur: quia nec manere in obsesso homine
potuit, nec rursus invadere bruta animalia non jussus
praesumpsit dicens: « Si ejicis nos, mitte nos in

gregem porcorum [(Matth. VIII, 31)] . » Malitiae quippe
ejus gladius quam sit replicatus ostenditur, cui si
potestas suae malitiae non praebetur, grassari nec in
porcos valet. Quando ergo iste sua sponte nocere
factis ad Dei imaginem hominibus audeat, de quo
nimirum constat quod non jussus contingere nec
porcos praesumat. Item in lib. XXXIII [(cap. 13)] , qualiter
antiqui hostis nequitia nequaquam a divino
judicio discordando discrepet, demonstrat, cum sententiam
tractaret quae dicit de eo: « Nunquid feriet
tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? » [(Job XL, 23.)]
Subaudis ut ego. Sed valde solerter
intuendum est quod pactum cum Domino Leviathan
iste feriat, ut sempiternus ab eo servus habeatur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.