PL 121, col. 24

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

In pacto namque discordantium partium voluntas
impletur, ut ad votum suum quaeque perveniat et
jurgia desiderato fine concludat. Antiquus itaque
hostis a sinceritate divinae innocentiae malitiae suae
succensus face discordat, sed ab ejus judicio etiam
discordando non discrepat. Nam viros justos semper
malevole tentare appetit, sed tamen Dominus hoc
vel misericorditer fieri vel juste permittit. Haec ipsa
ergo tentationis licentia pactum vocatur, in qua et
desiderium tentatoris agitur, et tamen per eam miro
modo voluntas justi dispensatoris completur. Erudiendos
enim electos suos Dominus saepe tentatori
subjicit, sicut post paradisi claustra, post tertii
coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus
extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est (II

Cor. XII, 7). Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione
disponitur ut qui elati perire poterant, humiliati
a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis
ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli,
inde pie perficitur benignitas Dei. Et bene ex
hoc pacto quod cum Domino ferire dicitur, servus
accipi perhibetur, quia inde obtemperat nutibus
supernae gratiae unde exercet iram nequissimae voluntatis
suae. Servus ergo ex pacto est, qui dum voluntatem
suam implere permittitur, a superni consilii
voluntate ligatur, ut electos Dei, sicut dictum est,
volens tentet, in tentando nesciens probet.
Quid ergo hac sententia docemur, nisi quod antiqui
hostis tentamenta, dum nocere sanctis properant,
unde eis nocere callidus hostis appetit, inde

disponente superna gratia eorum merita multiplicat?
Secreto ergo dispensationis ordine et saevire permittitur
diabolus, et tamen ex ejus accepta potestate
dum fideles probantur, benignitas Dei commendatur,
et inde servit invitus, unde malitiose nititur opprimere
Dei servos. Quoniam potestas inimici nihil
valet, nisi quantum superna potestas concesserit.
Unde voluntas inimici est iniqua: sed dum servit
superni judicis dispositioni, justa comprobatur. Item
in libro XII [(cap. 2)] . Nulla quae in hoc mundo hominibus
fiunt, absque omnipotentis Dei consilio occulto
veniunt. Nam cuncta Deus secutura praesciens,
ante saecula decrevit qualiter per saecula disponantur.
Statutum quippe jam homini est vel quantum
hunc mundi prosperitas sequatur, vel quantum adversitas

feriat, ne electos ejus aut immoderata prosperitas
elevet, aut nimia adversitas gravet. Statutum
quoque est quantum in ipsa vita mortali temporaliter
vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae
regi ad vitam addidit omnipotens Deus [(IV Reg.
XX, 1)] , cum eum mori permisit, tunc eum praescivit
esse moriturum. Qua in re quaestio oritur, quomodo
ei per prophetam dicatur: « Dispone domui tuae,
quia morieris tu, et non vives; » cui cum mortis sententia
dicta est, protinus ad ejus lacrymas est vita
addita. Sed per prophetam Dominus dixit quo tempore
mori ipse merebatur; per largitatem vero misericordiae
illo eum tempore ad mortem distulit,
quod ante saecula ipse praescivit. Nec propheta igitur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.