PL 121, col. 25
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
fallax, quia tempus mortis innotuit, quo vir ille
mori merebatur: nec Dominica statuta convulsa
sunt, quia, ut ex largitate Dei anni vitae crescerent,
hoc quoque ante saecula praefixum fuit; atque spatium
vitae quod inopinate foris est additum, sine
augmento praescientiae fuit intus statutum. Bene ergo
dicitur: « Constituisti terminos ejus, qui praeteriri
non poterunt. » Quod tamen intelligi etiam juxta spiritum
valet, quia nonnunquam in virtutibus proficere
conamur, et quaedam dona percipimus, a quibusdam
vero repulsi in imis jacemus. Nemo enim est qui tantum
virtutes apprehendat quantum desiderat, quia
omnipotens Deus, interiora discernens, ipsis spiritalibus
profectibus modum ponit: ut ex hoc homo
quod apprehendere conatur, et non valet, in illis se
non elevet quae valet. Unde ille quoque egregius
praedicator, qui raptus ad tertium coelum fuerat, paradisi
arcana penetraverat, esse post revelationem
tranquillus atque intentatus non valebat [(II Cor.
XII, 1)] . Sed quia omnipotens Deus terminos constituit
homini, qui praeteriri non poterunt, et elevavit
hunc ad cognoscendum sublimia, et reduxit iterum
ad infirma toleranda, ut modi sui mensuras aspiciens
dum securitatem comprehendere conaretur et
non posset, ne per elationem extra se iret, per humilitatem
cogeretur intra suos semper terminos redire.
Quibus verbis beatus Gregorius non solum in
his quae secundum corpus homines patiuntur, divinam
dispensationem moderatricem ostendit, verum
etiam in spiritalibus profectibus divinae dispositionis
mensuram esse demonstrat: ut universa quae sive
secundum corpus, sive secundum animam aguntur,
divinae moderationis constituta nequaquam transgredi
comprobentur. Item in eodem libro [(cap. 52)] .
Praefixi dies singulis ab interna Dei praescientia, nec
augeri possunt nec minui, nisi contingat ut ita praesciantur,
ut aut cum optimis operibus longiores sint,
aut cum pessimis breviores. Sicut Ezechias augmentum
dierum meruit impensione lacrymarum [(IV Reg.
XX, 6)] ; et sicut de perversis scriptum est: « Indisciplinatis
obviat mors [(Prov. XXIX, 1)] . » Sed saepe iniquus,
quamvis in occulta Dei praescientia longa vitae
ejus tempora non sint praedestinata, ipse tamen
quia carnaliter vivere appetit, longos animo dies
proponit. Et quia ad illud tempus pervenire non
valet quod exspectat, quasi antequam dies illius
impleantur perit. Et hic dum dies humanae vitae docet
ex divina praedestinatione definitos, monstrat
actus humanae vitae divina dispensatione deservire.
Item in libro XVI [(cap. 10)] , cum tractaret sententiam
qua de iniquis dicitur: « Qui sublati sunt ante
tempus suum, et fluvius subvertit fundamenta
eorum [(Job XXII, 16)] , » haec subsecutus est: Cum
tempus vitae a divina praescientia nobis sit procul
dubio praefixum, quaerendum valde est qua ratione
nunc dicit quod iniqui ex praesenti saeculo ante
tempus proprium subtrahantur. Omnipotens enim
Deus, etsi plerumque mutat sententiam, consilium
nunquam. Eo ergo tempore ex hac vita quisque