PL 121, col. 26

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

subtrahitur, quo ex divina potentia ante tempora
praescitur. Sed sciendum quia creans et ordinans
nos omnipotens Deus, juxta singulorum merita disponit
et terminum: ut vel malus ille breviter vivat,
ne multis bene agentibus noceat, vel bonus iste diutius
in hac vita subsistat, ut multis boni operis adjutor
existat; vel rursum malus longius differatur in
vita, ut prava adhuc opera augeat, ex quorum tentatione
purgati justi verius vivant, vel bonus citius
subtrahatur, ne, si hic diu vixerit, ejus innocentiam
malitia corrumpat. Sciendum tamen quia benignitas
Dei est peccatoribus spatium poenitentiae largiri;
sed quia accepta tempora non ad fructum poenitentiae,
ad usum vero iniquitatis vertunt, quod a divina
misericordia mereri poterant, amittunt. Quamvis

omnipotens Deus illud tempus uniuscujusque ad
mortem praesciat quo ejus vita terminatur, nec alio
in tempore quisquam mori potuit, nisi ipso quo moritur.
Nam si Ezechiae anni additi ad vitam quindecim
memorantur, tempus quidem vitae crevit ab illo
termino quo mori ipse merebatur. Nam divina dispositio
ejus tempus tunc praesciit, quod hunc postmodum
ex praesenti vita subtraxit. Cum ergo ita sit,
quid est quod dicitur, « quia iniqui sublati sunt ante
tempus suum? » Nisi quod omnes qui praesentem
vitam diligunt, longiora sibi ejusdem vitae spatia promittunt.
Sed cum eos mors superveniens a praesenti
vita subtrahit, eorum vitae spatia, quae sibi longiora
quasi in cogitatione tendere consueverant, intercidit.
Item in eodem libro [(cap. 37, 38)] , cum tractaret

sententiam beati Job dicentis: « Et nemo
avertere potest cogitationem ejus [(Job XXIII, 13)] , »
haec subjungit: [Sicut enim immutabilis naturae est,
ita immutabilis voluntatis. Cogitationem quippe ejus
nullus avertit, quia nemo resistere occultis ejus judiciis
praevalet. Nam etsi fuerunt quidam qui deprecationibus
suis ejus cogitationem avertisse viderentur,
ita fuit ejus interna cogitatio, ut sententiam
illius avertere deprecando potuissent, et ab ipso acceperunt
quod agerent apud ipsum. Dicat ergo:
« Et nemo avertere potest cogitationem ejus, » quia
semel fixa judicia mutari nequaquam possunt: Unde
scriptum est: « Praeceptum posuit, et non praeteribit [(Psal. CXLVIII, 6)] ;
» et rursum: « Coelum et terra
transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc.

XXI, 33); » et rursum: « Non enim cogitationes meae
sicut cogitationes vestrae, neque viae meae, vestrae [(Isa.
LV, 8)] . » Cum ergo exterius mutari videtur sententia,
interius consilium non mutatur, quia de unaquaque
re immutabiliter intus constituitur, quidquid foras
mutabiliter agitur. Sequitur: « Et anima ejus quodcunque
voluit, fecit. » Cum sit cunctis corporibus
exterior, cunctis mentibus interior Deus, ea ipsa vis
ejus, qua omnia penetrat, cuncta disponit, anima
illius appellatur. Cujus videlicet voluntati nec illa
obsistunt quae contra voluntatem illius fieri videntur,
quia hoc nonnunquam permittit fieri etiam
quod non praecipit, ut per hoc illud certius impleatur
quod jubet. Apostatae quippe angeli perversa voluntas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.