PL 121, col. 29
De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
improbi convalescant; cur iniquis vel maxime potestatibus
universa succumbunt? Possim quidem rationabiliter
et satis constanter dicere, Nescio: secretum
enim consilium Divinitatis ignoro. Sufficit
mihi ad causae hujus probationem dicti coelestis oraculum,
Deus a se, ut libellis superioribus probavimus,
omnia dicit aspici, omnia regi, omnia judicari.
Si scire vis quid tenendum sit, habes litteras
sacras. Perfecta ratio est hoc tenere quod legeris.
Qua causa autem Deus haec de quibus loquimur, ita
faciat, nolo a me requiras: homo sum, non intelligo;
secreta Dei investigare non audeo, et ideo
etiam attentare formido: quia ex hoc ipsum genus
quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias
quam sinaris. Sufficiat tibi quod Deus a se agi ac dispensari
cuncta testatur. Quid me interrogas, quare
alter sit major, alter minor; alter miser, alter beatus;
alter fortis, alter infirmus? Qua causa quidem
haec Deus faciat non intelligo, sed ad plenissimam rationem
abunde sufficit quod a Deo agi ista demonstro.
Sicut enim plus est Deus quam omnis humana
ratio, sic plus mihi debet esse quam ratio, quod a
Deo agi cuncta cognosco. Nihil ergo in hac re opus
est novum aliquid audire, satis sit pro universis rationibus
auctor Deus. Nec licet ut de his quae divino
aguntur arbitrio aliud dicas justum, aliud injustum;
quia quidquid a Deo agi vides atque convinceris, necesse
est plus quam justum esse fatearis. Nec ergo de
gubernaculo Dei atque judicio expeditissime ac fortissime
dici possunt: neque enim necesse est ut argumentis
a me probetur quod hoc ipso quia a Deo dicitur,
comprobatur. Itaque cum legimus dictum a Deo
quia aspiciat jugiter omnem terram, hoc ipso probamus
quod aspicit, quia aspicere se dicit. Cum
legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso approbamus
quod regit, quia se regere testatur. Cum
legimus quod praesenti judicio universa dispenset,
hoc ipso evidens est quod judicat, quia se judicare
confirmat. Alia enim omnia, id est humana dicta,
argumentis ac testibus egent; Dei autem sermo ipse
sibi testis est: quia necesse est quidquid incorrupta veritas
loquitur, incorruptum sit testimonium veritatis.]
Multis igitur catholicorum doctorum sententiis
credimus approbatum mundum, et universa quae
aguntur in mundo, divina dispensatione regi, et
judiciorum ejus statera appendi, et secundum voluntatis
ejus consilium moderari. Quod si ita est,
imo quia ita est, quis negare potest et electorum et
reproborum finem a Deo nosci, et quod de singulis
eorum agendum sit, divino jam examine determinatum
haberi? Sicut enim novit opera singulorum, id
est electorum et reproborum, sic quoque nec numerum
eorum ignorat. Quapropter is qui singulorum
actus intuetur, qui finem aspicit universorum,
qui novit quid singulis retribuat, jam apud se
praedestinatum habet quid ex eis sit acturus, et
qui in fine gloria regni donentur, vel qui poenarum
supplicio ferientur. Ut autem haec manifestioria fiant,
de praedestinatione sanctorum quaedam subjicere