PL 121, col. 30

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

placuit, quae brevitati sufficiant et divinam gratiam
commendent, et praedestinationis consilium non abscondant.
Quod fides donum Dei sit, et nullus pereat
praedestinatorum, beatus Augustinus in expositione
Evangelii Joannis [(Tract. LXXII)] ita confirmat: [ « Credendi,
inquit, in eum qui justificat impium, deputatur
fides ejus ad justitiam [(Rom. IV, 5)] . » In hoc
opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere
in Christo, opus est Christi. Hoc operatur in nobis,
non utique sine nobis. Audi ergo jam et intellige:
« Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet [(Joan. XIV, 12)] ?
» Prius ego facio, deinde ipse
faciet; quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex
impio justus fiat? Et majora horum faciet. Quorum,
obsecro? Nunquidnam omnium operum Christi majora

facit, qui cum timore et tremore suam ipsius
salutem operatur; quod utique in illo, sed non sine
illo Christus operatur? [(Philip. II, 12.)] Prorsus majus
hoc esse dixerim, quam est coelum et terra, et quaecunque
cernuntur in coelo et in terra. Coelum enim
et terra transibunt: praedestinatorum autem, id est
eorum quos praescit, salus et justificatio permanebunt.
In illis tantum opera Dei, in his autem est
etiam imago Dei.] Item quod opera sanctorum donum
Dei sit, sic idem doctor in eodem libro [(Tract. LXXXI)]
confirmat: « Sicut palmes non potest ferre fructum
a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi
in me manseritis [(Joan. XV, 4)] . » Magna gratiae
commendatio, fratres mei: corda instruit humilium,
ora obstruit superborum. Ecce cui si audent respondeant,

qui « ignorantes Dei justitiam, et suam volentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti [(Rom. X, 3)] .
» Ecce cui respondeant sibi placentes, et
ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non
putantes. Nonne huic resistunt veritati homines
mente corrupti, et reprobi circa fidem, qui respondent,
et loquuntur iniquitatem, dicentes: A Deo habemus,
quod homines sumus, a nobis ipsis autem
quod justi sumus. Quid dicitis? quid vos ipsos decipitis?
non assertores sed praecipitatores liberi arbitrii,
ex alto elationis, per inania praesumptionis in
profunda submersionis. Nempe vox vestra est, quod
homo ex semetipso facit justitiam: hoc est altum
elationis vestrae; sed veritas contradicit: « Palmes
non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit

in vite [(Joan. XV, 4)] . » Ite nunc per abrupta, et non
habentes ubi figamini, ventosa loquacitate jactamini.
Haec sunt inania praesumptionis vestrae, sed quid vos
sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete.
Qui enim a semetipso se fructum existimat
ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo
non est; qui in Christo non est, Christianus non est.
Haec sunt profunda submersionis vestrae. Etiam atque
etiam considerate quid adhuc Veritas adjungat, et
dicat: « Ego sum, inquit, vitis, vos palmites; qui
manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum:
quia sine me nihil potestis facere [(Ibid., 5)] . » Ne
quisquam putaret, saltem parvum aliquem fructum
posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.