PL 121, col. 336
Contra Graecorum opposita (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne
sibi per totius orbis latitudinem Christi Ecclesiis.
Hoc ita fore et antiquitas ipsa comprobat, et litterarum
monimenta confitentur. Siquidem Socrates
in Historia ecclesiastica scribens de Arianis, qui in
Antiochia Syriae synodum collegerant ad subversionem,
atque destructionem Nicaeni concilii, et condemnationem
Athanasii; posquam commemoraverat
praesules, quorum auctoritate synodus collecta fuerat,
subjunxit: « Sed neque Julius interfuit maximae
Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit;
cum utique regula ecclesiastica jubeat non
oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia
celebrari. » Ecce fuit hic Graecus historiographus,
nec tamen Constantinopolim dicit tanta
pollere auctoritate veluti Romam; testificans sine
Romani pontificis vel assensu vel jussione nulla posse
concilia celebrari.
In concilio Sardicensi [(cap. 7, ex interpretatione
Dionysii Exigui)] tali modo sancitur: « Placuit, ut
si episcopus accusatus fuerit, et omnes judicaverint
congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo
eum dejecerint: si appellaverit qui dejectus videtur,
et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum,
et voluerit se audiri: si justum putaverit,
ut renovetur examen, scribere episcopis dignetur
Romanus episcopus his qui in finitima et propinqua
altera provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant,
ut juxta fidem veritatis omnia definiant. Quod
si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione
sua moverit episcopum Romanum, ut e
latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius
quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos
esse qui praesentes cum episcopis judicent, ut
habeant etiam auctoritatem personae illius a quo
destinati sunt, erit in ejus arbitrio. Si vero crediderit
sufficere episcopos provinciales, ut negotio terminum
imponant, faciat quod sapientissimo consilio
suo judicaverit. » Hoc concilium ab Orientalibus
episcopis in Asiae provincia gestum, taliter de Romani
pontificis dignitate decrevit sub Romano imperatore
Constantino Magno, qui civitatem Constantinopolim
aedificavit, voluitque Juniorem Romam
vocitari. Num de Constantinopolitano Patriarcha
tale quid ab episcopis legitur constitutum?
Cernimus omnino Romani pontificis auctoritatem
super cunctas Ecclesias Christi praeeminere, ut omnes
episcopi illum habeant caput, et ad ejus judicium
pendeat quidquid in ecclesiasticis negotiis disponitur;
ut ex ejus arbitrio vel maneat constitutum,
vel corrigatur erratum, vel sanciatur quodcunque
fuerit innovandum.
Testatur et hoc Eusebius Caesariensis episcopus,
qui in historia de Vita Silvestri [( Vita ms. supra citata )]
sic ait: « Quarta die imperator Constantinus
privilegium Ecclesiae Romanae pontifici contulit, uti