PL 121, col. 322

Contra Graecorum opposita (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

audeant, quod honestatis jure religionisque decore
observari cognoverint, et ad unitatis concordiam
pacifici redeant, a qua deviasse stulta praesumptione
non timuerant.
CAPUT V. De barbae seu capitis tonsione agitur.
Jam videamus quod de barbae tonsione clericos
culpare non tantum Romanorum, verum omnium
Occidentalium Christi Ecclesiarum non verentur.
Quae tam levis agnoscitur, ut nihil ei responderi
merito decerneretur, ne forsitan talium levitati pares,
vel certe leviores aestimentur qui nullam habenti
rationem objecto respondere potius, quam contemnere
delegere. Quid enim refert ad justitiae non
tantum perfectionem, verum etiam inchoationem

barbae detonsio, vel conservatio? Dicant ergo
redarguentes quid hinc vel in Novo vel in Veteri
Testamento praeceptum reperiatur: et, ut plus inferam,
quid in apostolorum scriptis, vel ecclesiasticorum
constitutis magistrorum hinc esse determinatum
insinuare possunt? Est enim istud, sicut et reliqua
multa, singularum consuetudini derelictum
Ecclesiarum, ut pro respectu majorum capitis comam,
sive barbam, vel nutriant, vel tondeant. Aliis
siquidem mos inest barbam seu caput tondere: nonnullis
vero barbam quidem non tondere, caput vero
crine totum nudare: nonnullis autem placet faciem
pilis omnibus spoliare, verticem capitis capillorum
tonsione detergere, relicta capillorum parte quae inter
nudati verticis partes et tempora consistit. At

vero quidam barbam non attondent, caput vero ex
parte tondent, et detonsum ex parte relinquunt. Est
quidem iste clericorum habitus non uniformis cunctis
ecclesiis, sed pro consuetudine majorum varius
atque diversus; nec hinc aliquando inter ecclesias
vel Occidentales, vel Orientales contentio nata est,
sed tenuerunt singulae quod suis a majoribus suscepere;
vel quod provinciarum usus potius approbavit.
Redarguit apostolus Paulus Corinthios quod viri
quidem vel comam nutriebant, vel capita velabant;
mulieres autem nec capita velabant, nec comam nutriebant.
Quae consuetudo jure reprehenditur ab
Apostolo; quoniam etsi Corinthiis videbatur probabilis,
naturae tamen apparebat inconveniens. Et cur id

reprehenderit, causam evidenter ostendit, dicens: Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam
imago et gloria Dei est
[(I Cor. XI, 7)]
. Cur autem mulier
debeat vel comam nutrire, vel caput velare,
causam similiter edocet, dicens: Debet mulier potestatem
habere super caput propter angelos [(Ibid.,
20)]
. Hinc igitur considerent clerici qui barbam quidem
nutrientes, at vero caput penitus capillis omni
ex parte nudant, et vel vim frigoris vel caloris ferre
non valentes, vel potius hujusmodi deturpationem
habitus utcunque celare volentes, capita veste cooperiunt,
an contra praeceptum apostolicum venire comprobentur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.