PL 121, col. 34

De praedestinatione Dei (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne

consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe
dictum est, qui secundum propositum vocati, qui
etiam praedestinati atque praesciti. Horum si quisquam
perit, fallitur Deus; sed nemo eorum perit,
quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit,
vitio humano vincitur Deus: sed nemo eorum perit,
quia nulla re vincitur Deus. Electi enim sunt ad
regnandum cum Christo, non quomodo electus Judas
ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est,
qui novit bene uti etiam malis, ut et per opus ejus
damnabile, illud propter quod ipse venerat, opus venerabile
compleretur. Cum itaque audimus: « Nonne
ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est [(Joan. VI, 71)] ,
illos debemus intelligere electos per
misericordiam, illum per judicium; illos ad obtinendum

regnum suum, illum ad fundendum sanguinem
suum.] Et in hac sententia duplicem ostendit electionem,
quod alii scilicet eligantur non permansuri
in operibus justitiae, de quibus dicitur: « Multi vocati; »
alii vero sic eliguntur, ut permaneant, de
quibus ait Apostolus: « Quos praedestinavit, illos et
vocavit [(Rom. VIII, 29)] . » Ex istis autem nullus perire
potest: nam et Judam dicit electum, sed non ad
regnum, sed ad apostolatus honorem. Quod autem
illum dicit electum ad fundendum sanguinem suum,
propter illum occultae praedestinationis ordinem dicit,
qua universorum actus, id est bonorum et malorum,
occulto judicio disponit. Quia etsi bona opera, et cogitationes
bonae a Deo sunt tantum, malae autem cogitationes
ex concupiscentia rationalis creaturae,

sicut et mala opera ex mala concupiscentia, non autem
a Deo. Attamen divinae dispositionis ordine moderantur:
quia in hac republica, quae est universus
mundus, omnipotens Deus, sicut et rector, ita et dispositor
est, et omnia quae fiunt, illius dispositioni
serviunt. Nam quamvis multa fiant, quae contra illius
voluntatem fieri videantur, unde tamen illius voluntati
repugnare videntur, inde etiam ejus dispositioni
serviunt. Item quod qui pereunt, de numero electorum
non sunt, in eodem libro [(cap. 7)] sic docemur:
[Horum, inquit, fides quae per dilectionem operatur,
profecto aut omnino non deficit, aut si qui sint quorum
deficit, reparatur antequam ista vita finiatur,
et deleta quae intercucurrerat iniquitate, usque in finem
perseverantiae deputatur. Qui vero perseveraturi

non sunt, ac sic a fide Christiana et conversatione
lapsuri sunt, ut tales eos vitae hujus finis inveniat,
procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vivunt,
in istorum numero computandi sunt. Non enim
sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione
discreti, et ideo nec secundum propositum
vocati, ac per hoc nec electi, sed in eis vocati
sunt, de quibus dictum est [(Matth. XX, 16)] : « Multi
vocati, et non in eis de quibus dictum est, pauci
vero electi. » Et tamen qui eos neget electos cum
credunt, et baptizantur, et secundum Deum vivunt?
Plane dicuntur electi a nescientibus quid
futuri sunt, non ab illo qui eos novit non habere
perseverantiam quae ad beatam vitam perducit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.